Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 252 > >|
1æquum voluntas eius, & alibi abhominatio eſt apud Deum
pondus & pondus.
Itaque libræ inuentrix Aſtræa pro dea
luſticię culta eſt.
Libra ipſa iudicum oculis in fori ſui tabu­
lis, & ſignis propoſita, ad quam intuerentur, & denique in
cœleſte ſignum conuerſa, quæ diem naturalem, quem Sol
æquatorem peragrans circulum conficit, in tempus lucis &
tenebrarum æqualiter vbique diuideret.
Vnde poëta,
Libra die, ſomnique pares vbi fecerit horas,
Et medium luci atque vmbris iam diuidet orbem.
Neptuno verò, cum tridentem antiquitas attribuit, quid
aliud, quam vectem?
Græci appellant mo/xlon vnde ille mox­
leuth\s
vectiarius à poëtis dictus eſt, & terræ matiſque con­
cuſſor, & hac machina Syrtes ſubleuans, quo plus Troianis
apparerent à poëta inducitur,
Leuat ipſe tridenti,
Et vaſtas aperit Syrtes.
Certè vectis palus eſt oblongior, materiæ firmæ, cuſpide acu­
ta, & paulo latiori linguæ inſtar, quam propè, quando eſt
ſubditum hypomochlium, huic pondus incumbens, id que
grauius quam quod à decem hominum ſolis manibus di­
moueri loco poſſet, vnius tamen viribus caput huius pali de­
primentibus, vel ſi terra ſubdita pro hypomochlio eſt ſuble­
uantibus, dimouetur.
Vnde in magnis ædificiorum ſubſtru­
ctionibus vnus vectis pro multorum manibus, vnus homo
bimanus pro Briareo centimano, modò pondera lapidum,
trabiúm que coloſſicotera fabris & architectis loco dimo­
uet, & ſubleuat: modò eiſdem collopis figura ſucculas verſat:
modo tollenonis ſpecie aquas è puteis operis & olitoribus
exhaurit: modo phalangæ forma baiulis & phalangarijs
proportionalia tanquam in bilance pondera partitur, mo­
do iugi nomine in aratro bobus æquum arationis laborem
diſpenſat ſiue æquales ſiue inæquales.
Veniant ad aratra iuuenci.
Sed cum naui tranſmittitur flumen, aut mare tranſmeatur,
quid eſt in ea remus aliud, quam vectis inuerſus, habens in
ſcalmo hypomochlium?
aquam pro pondere loco dimouens?
vt in eum cedat nauis, & quidem impulſus ille à remige pro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index