DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 207 > >|
1ſphæram aliquam, putà ligneam, vel alterius (ſimilaris tamen)
naturæ intuenti; ſiquidem eius medium erit centrum magni­
tudinis, & centrum figuræ; idemquè punctum erit ipſius cen­
trum grauitatis; circa quod vndi〈que〉 partes æ〈que〉ponderant.
& quoniam hæc ſphæra non eſt in centro mundi; propterea
tria tantùm centra ſimul conuenient.
ſi verò ſphęra non ſimi­
laris, ſed diſſimilaris fuerit, veluti altera ipſius meditate plum­
bea, altera verò medietate lignea exiſtente, tunc eius medium
erit quippe centrum magnitudinis, & figurę, grauitatis verò
centrum nequaquam.
Nam partes vndi〈que〉 circa medium æ­
〈que〉ponderare non poſſent; ſed grauitatis centrum ad grauio­
rem partem, nimirum plumbeam declinabit.
& hoc modo
duo tantùm centra inter ſe conuenient.
vt etiam (modo ta­
men diuerſo) accidit ellipſi; cuius centrum eſt centrum figu­
rę, ſiquidem per ipſum tranſeunt diametri; idemquè punctum
eſt ipſius centrum grauitatis.
quod cùm non ſit propriè me­
dium figuræ, non erit quo〈que〉 centrum magnitudinis. medium
enim figuræ propriè circulo, ac ſphæræ tantùm competit.
Quare duo centra hoc quo〈que〉 modo ſimul tantùm conue­
nient.
In figura paraboles recta linea terminatę centrum gra
uitatis intra figuram reperitur, quippè quod ne〈que〉 centrum
figuræ, ne〈que〉 centrum magnitudinis eſſe poteſt.
etenim in
hac figura non poteſt dari medium, vnde ne〈que〉 centrum ma
gnitudinis dabitur, & quoniam in parabole diametri ſunt in
terſe ęquidiſtantes, vt ex primo libro conicorum Apollonij
Pergei conſtat; ne〈que〉 etiam centrum figuræ dabitur.
ſic igi­
tur centra nullo modo conuenient.
lib. de cælo
lib. de iis
quę uehun
tur in aqua
16 Federi­
ci comm. de
centro gra
uitatis ſoli
dorum.
4. Fed. com
man.
de cen
tro graui­
tatis ſolido
rum.
in ſecundo
libro huius
Nouiſſe quo〈que〉 oportet centrum grauitatis communius
eſſe, in pluribuſquè reperiri, quàm centra magnitudinis, & fi­
guræ: centrum verò figuræ communius eſſe centro magnitu­
dinis. Nam quodlibet corpus, & quęlibet figura neceſſe eſt, vt habeat
centrum grauitatis intrinſecùs, vel extrinſecùs.
intrinſecùs vt
centrum grauitatis alicuius corporis regularis, quod eſt in medio
figuræ, vel alicuius figuræ vt A; cuius centrum grauitatis ſit
in ambitu figuræ, vt in puncto B; extrinſecùs verò vt figura
C, cuius centrum grauitatis extrinſecus ſit, vt in D; quod
eſt intelligendum, ſi graue C in centrum mundi tenderet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index