DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 207 > >|
1ſtatim non ſolùm ę〈que〉ponderare non poſſe, verùm etiam pla
num D deorſum tendere concipiemus.
& hoc nulla alia de
cauſa, quàm quòd cùm D maius ſit, quàm E, ſtatim ipsum
D, quàm E grauius quo〈que〉 eſſe concipimus.
Conſiderare
igitur plana cum grauitate non eſt omnino à ratione alienum.
Quare vtrum 〈que〉 titulum, nempe planorum æ〈que〉ponderan
tium, vel centra grauitatis planorum, admittendum duximus.
Verùm quoniam Archimedes ſecundum librum ſimplici vo
cabulo, nimirum (quaſi ſimul omnia complectens) æ〈que〉pon­
derantium in ſcripſit; idcirco tam primum, quàm ſecundum li
brum (æ〈que〉ponderantium) inſcribendum exiſtimamus.
eo­
què libentiùs; quoniam ipſemet Eutocius horum quo〈que〉 li­
brorum explanator hoſce libros hoc tantùm nomine æ〈que〉­
ponderantium nuncupauit: alijquè omnes, qui hos Archime
dis libros nominant; hoc titulo de æ〈que〉ponderantibus nun
cupant.
Præterea titulus hic magis operi congruere mihi vide
tur; quoniam nonnulla Archimedes in principio pertractat,
quæ tam ſolidis, quàm planis communia exiſtunt; quamuis
cætera ad plana ſint tantum referenda. in quibus omnibus de re
admodum vtili, & ad quamplurima conduencti pertractat. quandoqui
dem ex ijs, quæ ab Archimede his libris docemur, in multarum re­
rum
cognitionem peruenire poſſumus.
quod facilè conſtat inpri
mis ipſiuſmet Archimedis exemplo. ſiquidem hac methodo ipſe
in libro de quadratura paraboles comparando plana in libra com
ſtituta, ipſius paraboles quadraturam miro artificio adinuenit.
Deinceps ex cognitione centrorum grauitatis planorum, nos in
cognitionem centrorum grauitatum ſolidorum deducimur.
Deni〈que〉 adeo proficua eſt hæc doctrina, quam nobis in his
libris Archimedes præſtat; vt affirmare non verear, nullum
eſſe Theorema, nullum què problema ad rem mechanicam
pertinens, quod in ſui ſpeculatione peculiare non aſſumat fun
damentum
ex ijs, quæ Archimedes in his libris ediſſerit.
〈que〉m­
admodum (cæteris interim omiſſis) patet ex vulgata illa pro­
poſitione enunciante, ita ſe habere pondus ad pondus, vt di
ſtantia ad diſtantiam permutatim ſe habet, ex quibus ſuſpen
duntur.
quæ præclariſſimè ab ipſo in primo libro demonſtra
tur.
Et quamuis Iordanus Nemorarius (〈que〉m ſecutus eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index