DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 207 > >|
1poſſumus puncta EG, inter quę tota recta linea EG extra
figuram cadet.
vel fumere poſſumus puncta FG, ita vt rectę
lineę FG pars EG extra figuram cadat.
figurę igitur, quæ
ad eandem partem ſunt concauæ, illę ſunt, quę ſinuoſitatem,
concauitatemquè ſuam habent ſemper interiorem ipſius fi­
gurę partem reſpicientem.
Harum què rectè ſupponit Archi­
medes centrum grauitatis ſemper eſſe intra ipſam figuram.
ita vt ne〈que〉 centrum eſſe poſſit in ambitu ipſius figurę ete­
nim ſi extra figuram, ſiue in ambitu ipſius eſſe poſſet, num­
quam circa centrum grauitatis partes figurę vndiquè ę〈que〉pon
derarent
: ne〈que〉 facta ex grauitatis centro ſuſpenſione figura
vbicum〈que〉, & in omni ſitu maneret.
quod ramen ex ratione
centri grauitatis efficere deberet.
tota nimirum figura ex vna
eſſet parte, & ex altera nihil eſſet, quod ipſi figurę ę〈que〉ponde
rare poſſet.
Neceſſe eſt igitur centrum grauitatis cuiuſlibet fi­
gurę ad eandem partem concauę eſſe in ſpacio à figurę ambi
tu contento.
vt figurę AB

centrum grauitatis erit in­
tra ipſam, putà in C. quod
quidem non euenit ſemper
in alijs figuris, quę ſuum com
cauitatis ambitum interio­
rem figurę partem non reſpi­
cientem habent.
cùm varijs
modis poſſit centrum graui
tatis in figuris eſſe collocatum.
vt ſuperius quo〈que〉 diximus.
Nam figurę D centrum gra­
uitatis erit extra ambitum fi
gurę, vt in E. figura verò F
ita ſe habere poterit, vt cen­
trum grauitatis ſit in perime
tro, vt in G. euenit autem aliquando vt in figura HK centrum
grauitatis L intra ipſam figuram reperiatur; quamuis conca­
uitates la torum interiorem partem minimè reſpiciant. Sed hęc
poſſunt eſſe, & non eſſe, vt in figura M, cuius centrum extra
eſſe poteſt in N. quamuis (vt antea diximus) centrum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index