Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 203 > >|
1figurant in ſtellas, effingunt in flores, extendunt in iacula, cri­
ſpant in pluvias, conglobant in grandines, ſummâ oculorum
voluptate, vt paſſim in vrbanis ac ſuburbanis Romæ vide­
mus hortis.
Aquaticæ
Machinæ
triphcis ſunt
generis.
Tractoriæ.
Hydrauli­
cæ.
Aliæ denique incluſi intruſive äeris violentiâ eiaculan-

tur in altum aquas, inflant tibias, tubasque, volucrum ani­
maliumque aliorum imitantur motum ac Cantum, aliaque præ­
ſtant tam mira atque exotica, vix vt ab humano ingenio præ­
ſtari poſſe videantur.
Eius generis fuit apud Cornelium Seve­
rum in Ætna Triton, qui aquarum aſſultu auram concipiebat,
ac per buccinam ori admotam vocem edebat, ſive vt ait Poëta,
irriguum Carmen.
Tales etiam ſunt, quas magno numero, nec
minori ingenio prodit Hero in ſuo de Spiritalibus libello Machi­
nas, ab antiquis (quos Ægyptios interpretatur Kircherus in
Mechanica Ægyptiaca tom. 2. Oedipi parte 2.) excogitatas:
cuiusmodi ſunt ſtatuæ ad aras vinum & lac ſacrificantes, va­
ſa melancoryphi vocem edentia, Syringæ mentientes vocem a­
vicularum multarum per ordinem diſpoſitarum, quibus aſſidet
noctua, quæ ſua ſponte ad aviculas converſa eas terret& à
cantu abſterret; aliæque multæ.
Tales denique, quas toto hoc
Opere magno numero producimus.
Hydrauli­
co-pnev­
maticæ.
Primi generis Machinas appellamus nos cum alijs Tracto­
rias: & de illis non agimus hoc Opere; pertinent enim ad illam
Mechanicæ partem, quæ vi ponderum atque rotarum ſuas perfi­
cit operationes, & ſine ipſius principijs nec tradi, nec ab alijs
percipi poſſunt: quare Magiæ noſtræ Mechanicæ eas reſerva­
mus.
Secundi generis Machinas appellamus Hydraulicas.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index