Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 203 > >|
1
Attractiva
vis ex appet
itu vacui
vel replen­
di, vel fu­
giendi ori­
tur in Ma­
chinis hy­
dro-pnev­
maticis.
Protheoria I.
§. I.
Hero Alexandrinus Vacuum in aëre & aqua
diſseminatum agnoſcit.
HEro Alexandrinus, ſimul Spiritalium Magiſtrum agens, ſi­

mul Democritici, Epicureique Philoſophi perſonam, prio­
rem de Vacuo ſententiam doctè non minùs quàm fusè explicat,
atque tuetur, in Præfatione Libelli ſui de Pnevmaticis ſeu Spi­
ritalibus, vbi ait: Alij enim vnivërsè nullum omnino vacuum eſſe
affirmant; alij coacervatum quidem naturâ nullum eſſe vacuum, ſed
ſecundùm exiguas partes diſſeminatum in aëre, humido, & igne, alijsque
corporibus; quibus maximè aſſentiri convenit.
Vacuum coacerva­
tum veteres vocabant ν, diſſeminatum verò παρεσπαμένον, vt
notat Petrus Gaſlendus in Philoſophia Epicuri; à quo Epicuro

Hero ſontentiam ſuam mutuatus eſt.
Αλλὰ μὲν, inquit Epicurus
Epiſtola ad Herodotum, καὶͅ τὸ πᾱν ἐσὶ πη̄ μέν Σω̄μα, πῃ̄ δὲ χενὸν vniverſum
autem partim quidem Corpus, partim verò inane eſt.
Hero vacu­
um admit­
tit in aëre
& aqua diſ­
ſeminatum
Epicuriu
vacuum ad­
mittit.
Suam porrò de vacuo ſententiam Hero tot probat rationi­
bus & experientijs, vt demonſtratam exiſtimet, easque dignas
cenſuit Marinus Merſennus, quas Hydraulicis ſuis præmitteret

Phœnomenis.
Ac principio quidem oſtendit Hero. Vaſa, quæ
multis vacua videntur, eò quòd nullum in ijs viſibile deprehen­
dunt Corpus, non eſſe vacua, vt putant, ſed aëre plena. Quod­
quidem patet ex eo, inquit Hero, quòd ſi vas, quod vacuum vide­
tur, quis inverſum in aquam depreſſerit, rectumque ſervarit, aqua in
ipſum non ingredietur, quamvis totum occultatum fuerit.
Vtique
non alia de Cauſa, niſi quia aër, cum Corpus ſit, & totum vas
occupet, non permittit aquam ingredi, vt ipſemet ſubjungit.

Idem patetin phialis vitreis, ollis, alijsque vaſis, ſi inverſa aquis
immergantur: non enim niſi difficulter admodum demergun­
tur; & dum retrahuntur, latera interiora habent ſicca; non ob
aliud profectò, niſi quia incluſus aër ingreſſum prohibuit aquæ.
Vaſa ina­
nia aëre eſſe
plena, vari­
is probatur
experimen­
tis.
Quòd ſi prædictorum Vaſorum inverſorum aquis immer­
ſorum fundum quis perforet, aqua quidem per os demerſum in ipſa in­
gredietur, aër verò per foramen exibit, adeo manifeſtè, vt non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index