Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
21 Fo.8.
22
23 Fo.9.
24
25 Fo.10.
26
27 Fo.11
28
29 Fo.12
30
31 Fo.13.
32
33 Fo.14.
34
35 Fo.15.
36
37 Fo.16.
38
39 Fo.17.
40
41 Fo.18.
42
43 Fo.19.
44
45 Fo.20
46
47 Fo.21
48
49 Fo.22
50
< >
page |< < (Fo.9.) of 140 > >|
23Fo.9.GRAPH. PETRI AP.
Quomodo altitudo Poli, seu la-
titudo terrae per organum
speciale sit exploranda.
Cap. IX.
PRO INTELLECTV HVIUS CAPI-
tuli, necessario ponendae sunt quaedam Propositiones,
fores huius organi, & eius usum multiplicem
explicantes, quarum prima
PROPOSITIO EST
ALtitudinem Solissupra horizontem, omni die
&
hora, artificiose ex radiis solaribus cogno-
scere.
Subleva igitur librum cum sequenti or
gano, superiori parte inferius versa, &
anteri-
ori versus Solem:
ita ut perpendiculum ex. c.
signo, libere pendeat super Gnomonis perpẽ-
diculum depictú, &
Trigonú mobilem erecto
pinna cidio radianti soli oppo-
19[Figure 19] ne, ita quod facies organi ad # te vertatur:
inferior vero
pars libri in sinistra manu, # sursum elevetur.
Rursus sub
leva aut deprime paulatim # Trigonum cum pinnacidio
versus Solem, donec suprema pars umbrae pinnacidii, quam rectis-
sime cadat super lineam umbrae.
Hoc peracto, considera diligenter,
per quot gradus elevetur index trigoni supra horizontem, nume-
rus illorum graduum, est altitudo Solis pro dato momento.
PROPOSITIO SECUNDA.
VErum locum Solis quolibet die in zodiaco ex Theori-
ca solis artificiose in quirere.
Supputa igitur diem men-
sis, pro quo Solis gradum scire cupis, in circulo dierum
mensium, super quem pone filium ex centro Theoricae:
filum itaq; extensum super extremum orbem, indicat signum & si-
gni gradum, per quem die oblato Sol decurrit.
Verum in anno bis-
sextili post exitum Februarii usque ad anni finem, semper ad obla-
tum diem dies unus addendus est:
Deinde facta supputatione in
limbo mensium, filum, Solis verum motum ad meridiem oblati di-
ei ostendit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index