Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7 Fo.1.
8
9 Fo.2.
10
11 Fo.3.
12
13 Fo.4.
14
15 Fo.5.
16
17 Fo.6.
18
19 Fo.7.
20
21 Fo.8.
22
23 Fo.9.
24
25 Fo.10.
26
27 Fo.11
28
29 Fo.12
30
< >
page |< < of 140 > >|
5
R. D. ET ILLUST. PRINCIPI,
D. Matthaeo, M. Divina Sacrosanctae Rho. Ec-
clesiae Tit.S. Angeli Pres. Card. Archiepisco
po Saltzburgeñ, Ap. Sed. Legato. &c. Petrus
Apianus (dictus Benewitz) ex Leysnick
Mathematicae disciplinae clientu-
lus, Salutem perpetuam ac sui
ipsius commenda
tionem.
POsteaquam anno superiori Sacratiss. Antistes, atque
Princeps Illustrissime, in urbe Reginopolitana cum
chartaceo munusculo (nihil equidem illo tempore pre-
ciosius afferre potui) tuam celsitudinem sum congres-
sus, non difsicilis erat mihi coniectatio, praesignem Ma
thematicae disciplinae tibi adesse scientiam, &
te cla-
rissimum rei literariae lumen, Mecoenatem atque asy-
lum, &
tuum etiam ad literas studium cognovi. Eo siquidem argumento,
quod fronte insigniter exporrecta atque serena, obuiisque (ut aiunt) mani-
bus illam quam obtuli membranam, tam humaniter, tum ob studii Geogra-
phicae disciplinae amorem, cum ob vitae tuae integritatem exceperas, vel eo po
tius, ut omittam caetera, quod iampridem M.
Ioannes Aventinus mihi sem-
per amicissimus, tam Oratorum quam Poetarum facile princeps, cuius lau-
dem hic tacitus praeterire non possum:
& V. D. Ioannes Landtsperger (cui
semper es in ore) Plebanus Landtſuteñ, Illustrissimique Ludovict Bauariae
utriusque Ducis, Praefect.
Rheni & c. Sacellanus, vir sui ingenii virtute
praestantissimus, cui gratias condignas nec agere, nec referre possum, sapius
apud me tuam depraedicarent liberalitatem in doctos, humanitatemque in o-
mnes qui conantur aliquod egregium, praecipue in illos qui Mathematicae di-
sciplinae scientiam redolere videntur, facilitatem &
in omnes, non potui com
mittere, quin tibi id, q@icquid est lucubrationis, tanquam Deo tutelari dedi-
carem, &
tuo sub nonune aedere constituerem, quo tutius celerius que tuo au-
spicio in communem studiosorum commoditatem prodiret in publicum.
Po-
tissimum, ut prima elementa studiosis Geographiae tyrunculis notiora redde-
rentur, hoc opusculum utcunque conflatum conscripsimus.
Verum non sine
laude Piolomaei, qui omnium Mathematicorum facile princeps habetur.
Se-
quuti enim sumus doctissimos quosque huius studii viros.
Porro Geographi-
ca professio in legendis autoribus plurimum prodest, eius enim cognitio non
solum ad Poetarum, Historicorum, sed etiam sacrarum literarum noticiam
perducit.
Ut doctissimus ille Ptolomaeus omnium Mathematicorum monar-
cha, Pomponius Mela, Dionysius, Solinus, verissimus ille Strabo,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index