Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
131 10
132
133 11
134
135 12
136
137 13
138
139 14
140
141 15
142
143 15
144 16
145 17
146
147 18
148
149 19
150
151 20
152
153 21
154
155 22
156
157 23
158
159 24
160
< >
page |< < of 213 > >|
cum adhuc Cardinalis eſſet, mihi, quæ ſua erat hu-
manitas, libros eiuſdem Archimedis de ijs, quæ ve-
huntur in aqua, latine redditos dono dedit.
hos cum
ego, ut aliorum ſtudia incitarem, emendãdos, &
cõ-
mentariis illuſtrandos ſuſcepiſſem, animaduerti dubi
tari non poſſe, quin Archimedes vel de hac materia
ſcripſiſſet, vel aliorum mathematicorum ſcripta per-
legiſſet.
nam in iis tum alia nonnulla, tum maxime
illam propoſitionem, ut euidentem, &
aliàs proba-
tam aſſumit, Centrũ grauitatis in portionibus conoi
dis rectan guli axem ita diuidere, vt pars, quæ ad verti
cem terminatur, alterius partis, quæ ad baſim dupla
ſit.
Verum hæc ad eam partem mathematicarum
diſciplinarum præcipue refertur, in qua de centro
grauitatis corporum ſolidorum tractatur.
non eſt au
tem conſentaneum Archimedem illum admirabilem
virum hanc propoſitionem ſibi argumentis con-
firmandam exiſtimaturum non fuiſſe, niſi eam vel
aliis in locis probauiſſet, vel ab aliis probatam eſſe
comperiſſet.
quamobrem nequid in iis libris intel-
ligendis deſiderari poſſet, ſtatui hanc etiam partem
vel à veteribus prætermiſſam, vel tractatam quidem,
ſed in tenebris iacentem, non intactam relinquere;
atque ex aſsidua mathematicorum, præſertim Archi-
medis lectione, quæ mihi in mentem venerunt, ea in
medium afferre;
ut centri grauitatis corporum ſoli-
dorum, ſi non perfectam, at certe aliquam noti-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index