Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1incluſum eſt in axe, alterum in formis duorum curuaturarum, qua parte con­
iunguntur
.
curuaturæ craſſæ ſunt dodrantem, latæ pedem: ex quibus
ſurſum
uerſus eminent & extant dentes recti, alti dodrantem, lati ſemipedem,
craſſi
digitos ſex: qui uerſant tympanum alterius axis ſtrati, id conſtat ex du
odecim
fuſis, longis pedes tres, latis & craſſis digitos ſex: quod circumactum
uoluit
axem, circum quem eſt tympanum, habens fibulas ferreas quater cur
uatas
: in quibus annuli catenæ ductariæ, quæ pilis per fiſtulas haurit aquam,
inhærent
.
Huius axis ſtrati codaces ferrei in armillis, quæ in medio trabium
ſunt
incluſæ, uerſantur.
Supra loculamentum rotæ in axis ſtatuti formis ca­
pita
duorum tignorum obliquè aſcendentium incluſa fibulantur.
Eorundem
uerò
capita ſuperiora ſuſtinent tigna tranſuerſaria duplicata, item in eius for­
mis
incluſa.
In altero autem tigni tranſuerſarij capite incluſum eſt tigillum,
quod
quaſi ex duplicato pendet: cui ſimiliter inferius tignum curtum eſt in
cluſum
.
Id uerò habet ferreum clauum, qui recipit catenam, atque ea rurſus ſta
teram
.
Hanc machinam, quæ extrahit aquas ex puteo, alto pedes ducentos
& quadraginta, duo & triginta equi circumagunt: atque eorum octo quatu­
or
horis: deinde hi quieſcunt duodecim horis, & totidem in eorum locum
ſuccedunt
.
Talis autem machina ad radices Meliboci montis & in uicin is
locis
eſt uſitata.
Quin, ſi res hoc poſtulat, plures eiuſmodi machinæ unius
uenæ
fodiendæ gratia, ſed alia alio in loco profundiore ſolent conſtrui: ut
in
Carpato monte Schemnicij tres: quarum infima ex infima lacuna trahit
aquas
ad primos canales, per quos in ſecundam lacunam influunt: media ex
ſecunda
lacuna ad ſecundos canales, è quibus in tertiam lacunam defluunt:
ſuprema
ex terra ad cuniculi canales, per quos effluunt.
Eiuſmodi tres ma­
chinas
circumagunt equi ſex & nonaginta: qui per puteum decliuem & co­
chleæ
inſtar contortum gradibus deſcendunt ad machinas: quarum infima
in
loco profundo eſt collocata: qui diſtat à ſubdiali terræ corio ad pedes ſex
centos
& ſexaginta.
Axis ſtatutus A. Rota dentata B. Dentes C. Axis ſtratus
D
. Tympanum, quod conſtat ex fuſis E. Alterum tympa­
num
F. Catena ductaria G. Pilæ H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index