Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
< >
page |< < of 579 > >|
1
gutta
aliqua mercurij ſubito ceſſat æquilibrium, &
ideò
maius pondus collateralis columnæ aereæ po­
teſt
ſursùm intra fiſtulam impellere molem minus pon­
derantis
mercurij incluſi; & licèt ab initio motus mer­
curij
ſursùm ſit tardus, & debilis, tamen in progreſ­
ſu
, & continuatione prædicti motus dum repetitis
ictibus
mercurius ab aeris pondere, & vi eius elaſti­
ca
continenter impellitur, nouos gradus impetus, &
velocitatis
creat, qui impetus ſunt integri, & eiuſdem
energiæ
, non enim à vacuo intra fiſtulam incluſo de­
bilitari
poſſunt, veluti debilitantur impetus corporum

per
aerem excurrentium; prædicti verò gradus velo­
citatum
ſimul coaceruati, tandem vim illam ingentem
componunt
, quæ diffringere fundum vitreæ fiſtulæ
poteſt
; adde quod corpora grauiſſima; vt eſt hydrar­
gyrum
validius fuſcipiunt retinentque vim impetus
præconcepti
, & hinc ſequitur percuſſio eius validiſ­
ſima
in vitri fundum.
Supradictum ratiocinium ab ip­
ſa
experientia confirmari videtur; ſi enim fiſtula præ­
longa
ſubtili, & gracili fundo clauſa, & mercurio ple­
na
inuerſo ore infra mercurium in ſcutella ſtagnantem
demerſa
, & inclinato ſitu detineatur vt mercurius
minus
vno digito à ſupremo fundo diſtet, tunc ſu­
ſpenſa
fiſtula aer adueniens fundum eius non diffrin­
git
, at perpendiculari ſitu erecta fiſtula aer ſuccedens
ingenti
impetu diſtantem à fundo mercurium propel­
lit
vt eum diffringat, quia nimirum in prolixiori mo­
tu
plures gradus impetus creari, & ſimul coaceruari
poſſunt
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index