Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

mirari profectò ſubit à quo Nuntio monentur, eiſque
oſtenditur, vbi gentium guttæ centrum exiſtat, tranſ-
portatumque ſit, & quo ſenſu id aſſequi valeant, &
quo appetitu afficiantur, vt eum amplecti velint; po-
ni ergo debet vis aliqua, quæ cæca neceſſitate tranſ-
ferat, retineat, conglutinetque aqueas particulas
circa centrum guttulæ ſuſpenſæ, hæc autem vis mo-
tiua cùm non ſit determinata ad aliquam plagam, erit
profectò vaga, & incerta, quæ nihilominùs certum̨
gradum impetus, & proindè æqualem vim ſę
mouendi ſursùm, deorsùm, & ad latera habebit,
ergo hiſce omnibus motionibus agitari deberent a-
quæ, vel mercurij particulæ in ipſis guttis pendenti-
bus, & contornatis, & hoc quidem audactèr aliqui
recentiores pronunciant, quorum ſententia (ni fal-
lor) non ſecùs, ac præcedens, facilè refelli poteſt,
quia ſi quęlibet pars fluidi in gutta æquali vi, & ener-

gia mouetur, ſemel alterata, & perturbata eiuſdem̨
guttæ rotunditate, ſcilicèt exporrecta aliqua mam-
milla ex eodem fluido guttam componente, non poſ-
ſet priſtinam ſphęricitatem denuò acquirere, prop-
terea quod pars illa magis à centro remota non poſ-
ſet centro guttæ approximari, niſi expelleret longiùs
à centro reliquas partes in vallibus guttæ exiſtentes,
nec cedere locum poſſent, cùm æqualem energiam,
ac vim habeant, ac illæ, quæ in ſummitate mammil-
degunt.
Si verò conſiderentur motus contrarij, &
diuerſi quatenùs vna portio ad infimum ſitum guttæ
deprimitur, altera verò eleuatur, alię lateraliter ferun-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index