Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
[81. Figure]
[82. Figure]
[83. Figure]
[84. Figure]
[85. Figure]
[86. Figure]
[87. Figure]
[88. Figure]
[89. Figure]
[90. Figure]
[91. Figure]
[92. Figure]
[93. Figure]
[94. Figure]
[95. Figure]
[96. Figure]
[97. Figure]
[98. Figure]
[99. Figure]
[100. Figure]
[101. Figure]
[102. Figure]
[103. Figure]
[104. Figure]
[105. Figure]
[106. Figure]
[107. Figure]
[108. Figure]
[109. Figure]
[110. Figure]
< >
page |< < of 579 > >|

tea. Primò aio nil referre an moles aquæ ſit maior,
aut minor reſpectu olei, & aeris, ſed ſufficit vt gra-
uitas ſpecifica aquæ, multò maior ſit reſpectu aggre-
gati ex aere, & oleo, quàm reſpectu ſolius olei, ita-
que in caſu noſtro moles aquæ, ſiue magna, ſiue exi-
gua, in fiſtula poteſt comparari cum oleo tantùm, vel
cum aggregato ex oleo, & aere; modò ex Archime-
dis doctrina eadem aqua grauior eſt ſpecie aggre-
gato ex oleo & aere, quàm oleo ſolitario, & quò ma-
ior fuerit differentia grauitatum ſpecificarum, tantò
maior, cęteris paribus, eſt velocitas mobilis in fluido,
& hinc conſtat quòd ea quæ adducta ſunt, vt maximè
abſurda nedum inconuenientia non ſunt, ſed è contrà
neceſſitate mechanica contingere debent.
Poſtremæ
oppoſitioni, vbi ait: Nec denique dici poteſt coniunctum
ex oleo, & aere eſſe aliquid leuius, quàm aquæ alterum tan-
tum
in eadem mole, ideoque aquam illud magis in grauita-
te excedere, quàm oleum ſeorsùm ſumptum, & proindè ci-
tiùs illius locum occupare velle; nam ſi non datur leuitas,
& particula aeris habet aliquid grauitatis potiùs ex illa, &
oleo factum est corpus grauius, quàm est ſolum oleum.
Et
hic nil aliud reſpondere poſſum, niſi quòd huiuſmo-
di ratiocinia condonari poſſunt ijs, qui in doctriną
Archimedis minimè verſati ſunt.
Affertur enim, vt
abſurdum, quòd aggregatum ex oleo, & aere grauius
ſit abſolutè ſolo oleo, quod profectò non negatur, eſt
enim veriſſimum, ſed tamen animaduertendum eſt,
quod licèt prædictum aggregatum ex oleo, & aerę
grauitate abſoluta magis ponderet, quàm oleum per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index