Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

cedit, quòd parietes porulorum pumicis duri sunt con-
ſiſtentes
, & inter ſe connexi, & vniti, è contrà in gle-
ba parietes pororum ſunt valdè fragiles, & diſſolubi-
les; vnde ſequitur, quòd aquæ particulæ vi grauitatis
intra poros glebæ inſinuatæ nedùm expellant aerem
ibi contentum, ſed etiam arenulas glebam conſtitu-
entes, quæ tantummodò ſe tangunt, & nullo alio vin-
culo, nec glutine nectuntur, facilè ab inuicem diſſo-
cient diſpergantque.
porrò cùm ad aquæ immiſſionem,
& aeris expreſſionem, atque aſcenſum neceſſariò mo-
tus, & agitatio ipſius aquæ conſequatur, hic verò mo-
tus abſque impetu eſſe non poſſit, qui cùm vim cuiuſ-
cumque ponderis finiti ſuperet, vt demonſtrauimus,

facilè poterit exiguas illas arenulas diſſolutas nedum
lateraliter, ſed etiam ſursùm aliquantiſper impelle-
re, & hinc oritur turbida quædam nebula, quæ pro-
glebam demerſam conſpicitur diù perſeuerans.
Ex
vniuerſa hac naturali operatione nemo ſanæ mentis
eliciet aquæ particulas continuo, & vago motu agi-
tari naturali inſtinctu, & ab hoc principio produci
glebæ diſſolutionem, diſperſionemque arenularum
eius, & feruoris, qui in aqua tunc temporis conſpici-
tur, nam hæc omnia habent ſuam cauſam neceſſariam,
nempè aquæ grauitatem, quæ poteſt, & debet nedum
expellere ſursùm leues aeris particulas intra glebæ
poroſitates contentas, ſed etiam diſſoluere, & diſper-
gere ſuo impetu puluerulentas glebæ particulas per
ipſammet aquam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index