Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

culis, ſed pluribus ſatis equinis à quibus eius gra-
uitas in aqua non alteratur ſaltem differentia ſenſibi-
li; poterit ergò ſumi additamentum ponderis F ac ſi
augeret craſſitiem pilæ plumbeæ BC; ſit ergo GE pon-
dus totius pilæ BACL vnà cum pondere adiuncto F
in aere trutinato; GH verò ſit pondus eiuſdem ag-
gregati BALCF intra aquam examinatum.
quia verò,

ex Archimede, pondus corporis intra aquam demerſi
imminuitur pro quantitate ponderis molis aquæ quæ
æqualis ſit integro corpori demerſo, igitur differen-
tia HE erit pondus molis aquæ PQ, quæ æqualis ſit
corpori demerſo BALCF. poſtea pilam plumbeam
BC eodem modo clauſam violentèr malleo contudi,
vt ad minus ſpatium BLC redigeretur; manifeſtum
eſt conſtipatum reſtrictumque ſuiſſe aerem incluſum
vt nimirùm portio aeris A incluſa ſit in eodem ſpa-
tio, quod occupabat reliqua aeris portio L. denuò
igitur pilam plumbeam contuſam BLCF ponderaui
in aere, & in aqua, atque in aere pondus eius fuit
GN maius, quàm GE, eius verò pondus in aqua fuit
GM, quaproptèr ponderum differentia MN erit gra-
uitas molis aquæ RS quæ æqualis ſit corpori demer-
ſo BLCF, & ſecetur EO æqualis MN.
Quia verò aer
AL in ipſomet aere eiuſdem grauitatis nil grauitat ob
æquilibrium, igitur pondus GE tribui debet plum-
bo BCF, cùm verò pila contuſa in aere magis graui-
tet pro menſura nimirùm GN, tunc quoque tota gra-
uitas GE plumbo eidem tribui debet, at exceſſus
grauitatis EN nullo pacto tribui poteſt portioni ae-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index