Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

rarefieri moles aquæ ipſius vaſis[...], nihilominùs ego
animaduerti, & docui hoc contingere à reſtrictione
eiuſdem vitrei vaſis; poſtea à puncto F continuato
motu moles aquæ decreſcit, condenſaturque, quouſ-

que deprimatur ad punctum G graduum 120. & hìc
pauliſper videtur quieſcere, poſtea denuò moles
aquæ fluidæ augeri incipit, ſubleuaturque ab infimo
ſigno G vſque ad punctum H, ſcilicèt vſque ad gra-
dum 130. & paulò poſt vehementiſſimum ſaltum a-
qua efficit vſque ad gradum 166. in I, & tunc præ-
cisè obtenebratur veluti nebula aqua in vaſe AB con-
tenta
, & in glaciem vertitur, eodem illo exiguo, &
imperceptibili tempore, quo velociſſimus aquæ ſal-
tus efficitur; præterea dum maiorem duritiem gla-
cies acquirit, & aliquæ partes fluidæ propè colli ex-
tremitatem AC gelantur, proſequitur fluxus aquæ
ſupra ſignum I verſus D, ibidemque profluit egredi-
turque aqua extra vas; ex qua hiſtoria (relictis innu-
meris alijs experimentis) euidentiſſimè conſtat, aquam
in actu congelationis rarefieri, ſcilicèt expandi, & ad
ſpatium amplius redigi, idemque obſeruatur
aquis ſtillatitijs; thermalibus, in vino, in aceto, in li-
monum acredine, & in ſpiritu vitrioli; & ſolummo-
aer, ſpiritus vini, olea, & hydrargyrum ab hac
communi lege eximuntur, quæ ab intenſiori gradu
frigoris ſemper magis mole imminuuntur ſtringun-
turque, licèt oleum aliquo pacto conſiſtentiam ſoli-
ditatemque acquirat, cum aer, ſpiritus vini, & hydrar-
gyrum ſemper fluida remaneant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index