Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1tiam, parum aut nihil conantur reſpectu huius lationis ſe­
cundum naturam; ſed mouent ipſum, veluti motum ab in­
trinſeco propter explicatam propenſionem, quam habet
ad eandem lationem.
Non ſecus ac ſi mouerent onus deor­
ſum, quo ex ſe illud naturaliter tendit.
Solùm igitur impel­
lentes circulum conantur, ac mouent illum ſecundum la­
tionem obliquam, quæ eſt præter naturam, & ad quam ipſe
circulus non habet nutum ſiue inclinationem.
Quod eſt fa­
cillimè circularia ipſa corpora à mouentibus moueri.
Nam
ſimpliciter loquendo de motione miſta, quæ ex ijs duabus
lationibus reſultat, mouentur quaſi à ſe ipſis.
Vtitur autem Ariſtoteles illis verbis: ſecundum verò il­
lam (ſcilicet motionem) quæ ſupra diametrum eſt, ſe ipſum
mouet circulus: ad connotandam ipſam motionem miſtam,
ac circularem reſultantem ex duabus lationibus explicatis.
Quam quidem ſuper diametrum quadrilateri exemplifica­
uerat in principio, non ſeruata tamen eadem proportione
Quod non abs re fuerit in hac figura palam exprimere.
Sit enim circulus ABCD
54[Figure 54]
circa centrum E, cuius ſemi­
diameter EC.
A qua excite­
tur quadratum ECFD. Sitque
diameter quadrati recta CD.
Dico igitur quod ſi punctum
C, quod eſt extremum ſemi­
diametri, moueri debeat vſque
ad D, circa immotum centrum
E, nullo ferè conatu mouen­
tis mouebitur per arcum, cui
ſubtenditur recta CD. Eo­
demque
tempore ipſum D transferetur in A; ſicut etiam
A in B, & B vbi nunc eſt punctum C: quod eſt, totum
circulum nullo, aut paruo negotio, à mouente circulariter
moueri.
Cum enim punctum C per lationem ſecundum
naturam, ad quam ex ſe habet nutum, & propenſio­
nem, qualibet exigua vi moueatur verſus F; per latio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index