Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1circularem motum ſecuris, quia in tali motu eius manu­
brium, vectis vicem ſubit, cuius alterum extremum, quod
latet in manu, fulcitur vbi complicantur digiti minores in
ipſiſmet digitis minoribus; alterum verò mouet ipſam ſe­
curim tanquam pondus ei alligatum, & pars quæ inter pol­
licem, & indicem continetur, ſuſcipit impulſum ab eodem
indice tanquam à potentia monente.
Vt videre eſt in de­
ſcripto manubrio AB, cuius alterum extremum fulcitur
67[Figure 67]
in A quaſi tanquam in centro ſui motus; alterum verò pro­
mouet ſecurim in B: & pars vbi C, impulſum recipit à
potentia motrice tendentem in D.
Quo fit vt ipſum manu­
brium tanquam vectis, ac ſemidiameter circulariter mouea­
tur, efficiatque arcum, ſeu lineam BE.
Quamuis contingat
vltimum extremum A aliquantulum retrocedere verſus
F, eo quod fulcimentum non ſit omnino ſtabile, nec poſsit
ei tam exactè ipſum extremum manubrij applicari.
Cum
itaque omnia, quæ vectis vicem obtinent, ac circulariter ſuo
innixa fulcimento cientur, aptiſsimè virtutem, ſeu impul­
ſum à mouente recipiant, ſequitur vt hac etiam ratione ſe­
curis ipſa per motum circularem magnam vim ad ſcinden­
dum adipiſcatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index