Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
166[Figure 66]
paralellam ipſi AB
ad percutiendum li­
gnum infra ipſam
lineam collocatum
in E.
Mouerentur
enim per latera op­
poſita eiuſdem para­
lellogrammi
ABCD,
quæ ſunt æqualia.
At ſi ſecuris non
rectà, ſed circulari­
ter moueatur, vt
mos eſt illam à
ſcindentibus agitari, multò maius ſpatium in eodem tem­
pore percurret quàm manus, eo quod magis diſtaret à
centro, circa quod ambæ conuerterentur.
Etenim ſiue
centrum huius motionis circularis conſtituatur in ver­
tebra vbi manus, ſeu palma iungitur cubito, ſiue in iunctura,
qua cubitus iungitur brachio, aut qua brachium iungitur
humero; ſemper tantum ſecuris excedet diſtantiam manus
à centro, quanta fuerit longitudo manubrij, in cuius extre­
mo ipſa ſecuris conſtituitur; proindeque tantundem ſpatium,
quod percurrit ſecuris, excedet ſpatium eodem tempore
peragratum à manu.
Cum igitur quæ eadem vi commota
inæquali tempore maius percurrunt ſpatium, velocius moueantur,
apertè conſequitur, ſecurim ipsam velocius ferri motu circula­
ri, quàm recto ab eadem vi percutientis commotam: ac pro­
pterea vltra impetum ipſi à percutiente impreſſum, magnam
ſibi ad ſcindendum ex tali velocitate efficaciam vendicare.
Accedit, quia ipſemet impetus aptius imprimitur per
motum circularem, magisque conſeruatur in illo, vt obſerua­
re licet in rotis, quæ facilius mouentur, ac diu circumuol­
uuntur poſt impulſum acceptum; & in pilis, quæ longius
rotando feruntur, quàm corpora, quæ non mouentur in gy­
rum.
Deinde aptius in particulari imprimitur impetus per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index