Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
< >
page |< < of 579 > >|
1
aliqua
priùs declarata, vbi ſcilicèt quærebatur qua­
re
vrinatores in profundo maris ingentem grauitatem
aquæ
incumbentis non percipiunt, diximus hoc pro­

uenire
, ex eo, quòd partes aquæ fluidæ æquali niſu
grauitatis
comprimunt vndequaque corpus anima­
lis
demerſum, nempè è parte ſuprema infima, & col­

laterali
, quia ibidem oſtendimus, quòd impulſio, at­
que
compreſſio in vno peculiari loco facta luxatio­
nem
, rupturam, contuſionemque efficere poteſt, &
è
contra ſi eadem virtus compreſſiua multiplicetur,
vt
vndique impellat, comprimatque corpus animalis,
tunc
oſtendimus nedùm noxam doloremque non au­
geri
, ſed è contrà nullam luxationem, neque contu­
ſionem
, & proinde nullam paſſionem dolorificam̨
procreari
poſſe.
Et hoc euidentiſſimum eſt ex ſupe­
riùs
demonſtratis.
Præterea diximus, quòd licèt in­
ſignis
luxatio, & diuiſio continui ab vniuerſali illą
compreſſione
fluidi non ſubſequatur, non tamen ne­
gari
poteſt conſtrictio quædam totius corporis, quæ
quidem
in profundo oceani oportet vt ſentiatur, ob
nouitatem
; at in aere nullo pacto animal ab vniuer­
ſali
eius compreſſione conſtrictioneque vllam paſ­
ſionem
percipere debet ob aſſuetudinem, ab ipſo
nim
ortu animalia ſemper eadem veſte aerea ambiun­
tur
conſtringunturque, proindeque nullam mutatio­
nem
in ipſo animali aeris compreſſio producit, &
propterea
cenſet à nulla vi ambiente conſtringi, aut
comprimi
, igitur à prædicta vi compreſſiua carnes,
vaſa
, & viſcera patiuntur conſtrictionem quamdam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index