Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
non
autem in grandioribus; conſtat enim experientia
aquam
, & cætera fluida naturam quamdam glutino­
ſam
, & viſcoſam habere, quod quidem euincitur ex
eo
quod guttæ fluidæ ſuſpenſæ pendent è ſupremis
ramis
arborum, & ſi quis velit particulam eiuſdem
guttæ
à reliqua eius maſſa diuellere, perſentiet reſi­
ſtentiam
aliquam, & ceſſante vi externa denuò gutta
ſponte
recolligitur; quòd verò prædicta operatio
pendeat
à glutine, conſtat ex eo, quòd ſi aquæ puriſ­
ſimæ
addatur miſceaturque ſuccus, vel maſſa aliqua
glutinoſa
, & viſcoſa, tunc quidem guttulæ penden­
tes
ampliores fiunt, in fila tenuiſſima ſatis longa ex­
tenduntur
, atque in membranas graciliſſimas attenu­

antur
quoties inſufflato aere efficiuntur bullæ ingen­
tes
, quas pueri efformare ſolent.
Sic videmus ſaliuam
viſcoſam
, vel aquam cum albugine oui, vel ſaponi
admixtam
extendi in tenuiſſima fila, & denuò recol­
ligi
, qui effectus procùl dubio illi viſcoſitati admix­
tribui debet.
Si igitur tam inſignis effectus pro­
ducitur
à grandi copia glutinis, vel humor is viſcoſi,
quis
dubitabit eumdem effectum quando eſt minùs
inſignis
productum fuiſſe à minori copia eiuſdem̨
glutinis
, & viſcoſi humoris?
Sed nemo ferè dubitat
in
aqua, & in reliquis fluidis viſcoſitatem, aut quid
analogum
glutini in exiſtere, dubitatur ſolummodò
de
cauſa prædicti glutinis, cùm hæc poſſit eſſe exter­
na
, & interna, duo enim corpora vniri poſſunt, & re­
ſiſtere
ſeparationi, cùm à cauſa externa impelluntur
vnum
versùs aliud, vel potiùs ab aliqua vi motiua,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index