Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ritate
perpendamus rationis vim, & energiam.
Si ve­
rum
eſt aquam fluidam quomodocumque diuiſam, &
ſubdiuiſam
ſemper fluiditatem retinere, igitur ſem­
per
hiſce poſtremis particulis fluidis definitio fluidi­
tatis
ſuperiùs tradita competet, ſcilicèt aliqua mi­
nor
particula eiuſdem particulæ moueri poterit quie­
ſcentibus
collateralibus partibus.
His poſitis, quią
corpora
omnia ſublunaria innumeris poris, & forami­
nulis
peruia ſunt, ſequitur quòd aqua omnia corpora
concreta
penetraret, nam concipiamus quemlibet
porum
ſtrictiſſimum in vaſe ligneo, vitreo, vel metal­
lico
, certum eſt quòd portio aquea foraminulo præ­
dicto
ſuperpoſita cui adæquatur, dimenſionem, &
quantitatem
habet æqualem amplitudini foraminis,
& iuxtà quantitatis naturam ſemper diuiſibilem po­
terunt
concipi particulæ centrales, & ſtrictiores, quam
ſit
amplitudo eiuſdem pori, quæ particulæ aquæ cen­
trales
cùm poſſint moueri quieſcentibus collaterali­
bus
, vt ſuperiùs expoſita fluidi natura exigit, ergo ne­
ceſſariò
per amplitudinem pori liberè excurrere po­
terunt
, & proindè nullum vas reperietur, per quod
aqua
penetrare queat: & aduertendum eſt, quòd à
qualibet
exigua vi motiua impelli, & inſinuari poſſet
aqua
per prædictas poroſitates, ſcilicèt à vi ſuæ pro­
priæ
grauitatis, ſeù à quacumque alia vi eam inſufflan­
te
, vel impellente, vt poſteriùs oſtendemus; hoc au­
tem
eſt euidenter falſum, cùm aqua communis, aut
ſpiritus
vini ſubtiliſſimus vitri poroſitates penetrare
non
poſſit, licèt violentèr impellatur, igitur falſum eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index