Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

qualis eſt illa, quæ in magnete, & magneticis corpo-
ribus obſeruatur.
Sed hæc inferiùs refellentur. alij
poſtea recurrunt ad figuras hamatas, & vncinatas
corporum gluten componentium.
Sed meo iudicio
videntur huiuſmodi curuitates, & vncinos per ſę
minimè viſcoſitatem efficere poſſe, quia poſtquam̨
actu vncini, & hami illi diſſoluti, & disiuncti ſunt,
nullam vim haberent ſe ſe denuò recolligendi, & vni-
endi; poſſet profectò hoc effici ſi prædictę hamatæ fi-
guræ eſſent flexibiles, & reſilientes, vt machinæ, &
arcus, qui poſtquam diſtracti ſunt, vim habent ſe con-
trahendi
.
Quod verò particulæ fluidi machinæ na-
turam participent, confirmatur ex eo, quòd fluidą,
quæ rigida, & dura reddi poſſunt, poſt refrigeratio-
nem flecti poſtea, & reſilire, & dirigi ſponte videmus,
cum ſumuntur graciles laminæ prædicti corporis in-
durati, vt patet in glacie, vitro, ferro, &c.
Quòdque
præterea veriſimilis ſit prædicta poſitio machinula-
rum in fluidis, patet exemplo aeris, qui reuerà com-
ponitur ex particulis reſilientibus ad modum machi-
, vt ſuperiùs oſtenſum eſt, igitur non erit impoſſi-
bile, vt eamdem naturam fluida denſiora participent,
ſcilicèt conſtent ex ijſdem machinulis, alitèr tameņ
efformatis, quàm in aere.
Verum tamen eſt, quòd
prædictæ machinulæ in aqua, & ſimilibus fluidis de-
bent eſſe valdè ſuperficiales, veluti lanugo quædam
tenuis, & debilis inueſtiens quodlibet aquæ mini-
mum, ſcilicèt concipi debet interna, & indiuiduą
quælibet aquæ particula ſolida, & dura, cuius figura

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index