Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

am habeat, quantò à maiori violentia diſtrahatur, vt
conſtat experientia, ſi enim arcus caly beus violentiſſi-
flectatur, vel dilatetur, videmus quòd ſemper ma-
gis, ac magis reſiſtit diſtractioni maiori, & validiori
energia, quò magis ex plicatur, vel inflectitur machi-
na; ſed quia partes aquæ connectuntur ad inuicem̨
ſuperficie tenùs ob iam dictam lanuginem, fit vt quo-
tieſcumque diuellere tentamus vnam aquæ partem̨
ab alia, tunc prædictæ machinulæ lanuginem com-
ponentes inter ſe connexæ violenter diſtrahantur; &
proindè maiorem reſiſtentiam habeant, quàm partes
eiuſdem aquæ, quæ ſimplici contactu ſolummodò vni-
untur abſque eo, quòd eorum machinulæ diſtractionem
patiantur; vnde fit vt minori tenacitate connectan-
tur, & ideò ob flexilitatem extremarum partium di-
ctæ lanuginis facilè vna aquæ pars ſuper alteram mo-
ueri, & fluere poſſit: quia vero actus, & operatio ipſa
diuulſionis aquæ ab aqua ſecum inuoluit violentam̨
machinularum aquæ diſtractionem, non item fluxus
aquæ per aquam, hinc ſequitur vt in diſtractione, &
diuulſione reſiſtentia percipiatur, non verò in fluxu e-
iuſdem aquæ ſuper reliquas eius partes.
Similiter in
gutta pendente particulæ minimæ aquæ ſuperficiem
eius extrinſecam componentes, mutuò ſe connectunt,
vinciunturque, connexis nempe machinulis à quibus
aquæ particulæ ambiuntur, veluti à lanugine quadam,
vt dictum eſt; quia verò prædictæ partes externæ ſu-
ſtinent, ne dùm pondus proprium, ſed etiam grauita-
tem omnium partium internarum eiuſdem guttæ, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index