Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
inter
quos recenſeri videtur Carteſius, qui ait ſub­
ſtantiam
corpoream indefinitè extenſam mundum̨
habere
, & licèt non vtatur voce, infiniti, idem nihi­
lominùs
dicere videtur, niſi nos ludit, aut decipit;
nam
inter finitum, & infinitum medium non datur,
quòd
nimirùm maius ſit finito, & minus infinito, cùm
quicquid
infinitum non eſt neceſſariò terminos ha­
bere
debeat; præterea idipſum ex eius verbis elici­
tur
, nullos enim extenſionis fines habere, idem eſt
prorsùs
, ac infinitum eſſe, vtraque enim phraſi nega­
tur
vniuerſitati corporeæ finis, aut terminus.
& licèt
ſe
excuſent dicendo ſe non percipere mundum cor­
poreum
finitum eſſe poſſe, in hoc iterum nos deci­
piunt
, nam eſt prorsùs impoſſibile vt intellectus
humanus
percipiat, & capiat entitatem infinitam, quan­
doquidem
imagines, ſeùideas corporum finitas quas
ſenſibus
hauſit licèt conetur ampliare, augere, & ex­
tendere
quocumque conatu, ſemper tamen concep­
tus
, & phantaſia in aliqua idæa vndique terminis clau­
ſa
permanet, & in ſumma limites infinitatis ne per
ſomnium
quidem attingere poteſt.
veriſſimumquę
eſt
, quod dici ſolet, quod quotieſcumque infinitum
affirmamus
, tunc quidem rei quam non capimus no­
men
obſcurum, & incompertæ ſignificationis tribui­
mus
; verum vt proferam id, quod ſentio videtur Car­
teſius
aſſeruiſſe mundi corporei infinitatem non ab
aliqua
firma ratione ductus, ſed ne diſſentiret à præ­
iudicio
facto, quod ſpatium inane dari non poſſet,
propterea
quod ſpatium, ſcilicèt dimenſiones neceſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index