Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
[51. Figure]
[52. Figure]
[53. Figure]
[54. Figure]
[55. Figure]
[56. Figure]
[57. Figure]
[58. Figure]
[59. Figure]
[60. Figure]
[61. Figure]
[62. Figure]
[63. Figure]
[64. Figure]
[65. Figure]
[66. Figure]
[67. Figure]
[68. Figure]
[69. Figure]
[70. Figure]
[71. Figure]
[72. Figure]
[73. Figure]
[74. Figure]
[75. Figure]
[76. Figure]
[77. Figure]
[78. Figure]
[79. Figure]
[80. Figure]
< >
page |< < of 579 > >|

ſe mouendi deorsùm in oleo, hoc verò nullam facul-
tatem ſe mouendi deorsùm in eodem oleo habet, cum in
fluido ſui generis iners æquilibretur, ergo hoc nomi-
ne pariter aqua ictum fugiens, immò non impulſą,
nec percuſſa ab oleo poſticè recurrente non poterit
contundi, nec explanari, & hoc experientia patet,
nam ſi pila dura capillitium è filis ſericis tenuiſſimis
ſibi annexum habuerit, & intra aquam filo deorsùm,
ſursùm, vel lateraliter trahatur nunquam poſticum
capillitium contundetur explanabiturque, dum vni-
formi, non verò retardata velocitate pila in aquą
mouetur.
& ab hac experientia luculenter euinci-
tur ſomnium illorum, qui aiunt ad vitandum vacuum
rapidiſſimo motu oleum poſticè recurrere, & ſic poſ-
ſe aquæ ſuperficiem contundere, & explanare.
Qua-
propter aqua excepto ſimplici contactu in ſuperficie
AHC nullam contuſionem, aut percuſſionem patie-
tur ab oleo ſuperincumbente MACK, igitur neceſsè
eſt vt aqua in AHC retineat eamdem figuram, quam
priùs habebat, ſed eius figura intra oleum vnita, &
contornata eſſe ſolet ob naturalem partum eius con-
nexionem, & vinculum, & ob compreſſionem vn-
dequaque factam à fluido ambiente, vt dictum eſt.
igitur dum aqua ABC deſcendit intra oleum poſtre-
ma eius baſis AHC, ſcilicèt versùs terminum à quo

motus inchoat, eius figura debet eſſe tumida con-
uexa, & contornata, cum è contra eadem aqua aſcen-
dens
intra mercurium ſi extruderetur à fluido ambi-
ente neceſſariò eius poſtica baſis versùs principium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index