Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

gutta aliqua mercurij ſubito ceſſat æquilibrium, &
ideò maius pondus collateralis columnæ aereæ po-
teſt ſursùm intra fiſtulam impellere molem minus pon-
derantis
mercurij incluſi; & licèt ab initio motus mer-
curij ſursùm ſit tardus, & debilis, tamen in progreſ-
ſu, & continuatione prædicti motus dum repetitis
ictibus mercurius ab aeris pondere, & vi eius elaſti-
ca continenter impellitur, nouos gradus impetus, &
velocitatis creat, qui impetus ſunt integri, & eiuſdem
energiæ, non enim à vacuo intra fiſtulam incluſo de-
bilitari poſſunt, veluti debilitantur impetus corporum

per aerem excurrentium; prædicti verò gradus velo-
citatum ſimul coaceruati, tandem vim illam ingentem
componunt, quæ diffringere fundum vitreæ fiſtulæ
poteſt; adde quod corpora grauiſſima; vt eſt hydrar-
gyrum validius fuſcipiunt retinentque vim impetus
præconcepti, & hinc ſequitur percuſſio eius validiſ-
ſima in vitri fundum.
Supradictum ratiocinium ab ip-
ſa experientia confirmari videtur; ſi enim fiſtula præ-
longa ſubtili, & gracili fundo clauſa, & mercurio ple-
na inuerſo ore infra mercurium in ſcutella ſtagnantem
demerſa, & inclinato ſitu detineatur vt mercurius
minus vno digito à ſupremo fundo diſtet, tunc ſu-
ſpenſa fiſtula aer adueniens fundum eius non diffrin-
git, at perpendiculari ſitu erecta fiſtula aer ſuccedens
ingenti impetu diſtantem à fundo mercurium propel-
lit vt eum diffringat, quia nimirum in prolixiori mo-
tu plures gradus impetus creari, & ſimul coaceruari
poſſunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index