Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|

diſrumpat, atque terebret: hoc autem nulla rationę
fieri poſſet, niſi aer haberet vim, & facultatem̨
ingentem ſeſe dilatandi, & amplius ſpatium̨
occupandi.
Cùm igitur iam ex ſuperiùs dictis inno-
tuerit ad quamnam maximam amplitudinem aer ra-
refieri, dilatarique poſſit, pariterque ad quem gra-
dum conſtipationis, condenſationiſque comprimi va-
leat, & vidimus quòd eadem aeris moles, quæ in ſua
maxima condenſatione fuit redacta occupabat minus
quam bis milleſimam partem ſpatij, quod in maxima
ſui dilatatione explebat, dicendum eſt aerem in ſua
naturali conſtitutione, ideſt remota omni violentią
externa, ampliſſimum ſpatium exigere, & in tali qui-
dem expanſione conſeruari in ſuprema aeris regione,
vel in ſpatio vacuo, at in regione infima aeris propè
aquam, & terram tunc quidem varijs modis compri-
mitur, cùm à pondere aeris incumbentis, tùm à pon-
dere aquæ aut terræ in infimis cauitatibus, aut à qua-
cumque alia vi motiua ad prædictam maximam con-
ſtipationem redigitur.
Sic videmus in inſtrumento
Torricelliano aeris granula ad latera mercurij poſi-
ta, dum ſursùm aſcendunt quò magis ad mercurij
ſummitatem accedunt, magis moles aereorum gra-
nulorum augeri, quouſque propè ſpatium inane ſu-
premum ingentes ſphęras expleant: idipſum immiſſa
veſica cyprina propemodum exinanita intra mercu-
rium obſeruatur, & clariùs mercurio ſuperpoſita a-
quæ portione conſpicitur in eodem inſtrumento, nam
granula aerea intra aquam contenta, quæ hactenùs ob

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index