Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
[41. Figure]
[42. Figure]
[43. Figure]
[44. Figure]
[45. Figure]
[46. Figure]
[47. Figure]
[48. Figure]
[49. Figure]
[50. Figure]
[51. Figure]
[52. Figure]
[53. Figure]
[54. Figure]
[55. Figure]
[56. Figure]
[57. Figure]
[58. Figure]
[59. Figure]
[60. Figure]
[61. Figure]
[62. Figure]
[63. Figure]
[64. Figure]
[65. Figure]
[66. Figure]
[67. Figure]
[68. Figure]
[69. Figure]
[70. Figure]
< >
page |< < of 579 > >|

nem eorumdem corporum.
& profectò eſt conſenta-
neum vt elementa non nitantur deſerere propria lo-
ca, & propterea careant illo naturali ſtimulo ſeu prin-
cipio motus quo impellebantur antequam ad ſua na-
turalia loca perueniſſent; hinc deducitur nullum ele-
mentum in proprio loco grauitatem, aut leuitatem
habere, ſed aqua in ipſa aqua poſita in propria, & na-
turali regione degit & ſic aer in aere, ergo neutrum
horum elementorum grauitatem in ſuo loco habet,
aut exercet.
& primo quoad Archimedem pertinet
videntur aduerſarij nequaquam tanti viri mentem̨
aſſequuti ſuiſſe vt ex eius verbis ſatis ſuperque patet.
vt verò Peripateticis fiat ſatis, ne dum nullam lenita-
tem poſitiuam in natura dari oſtendam, ſed præterea
probabo falſum eſſe quòd poſt quam corpora natura-
lia ad ſua loca perueniunt & ibidem quieſcunt graui-
tas vſum non habet, niſi ad perturbandum pręclarum
ordinem vniuerſi; nam è contra ſuadere conabor tunc
præcisè corpora grauitatem exercere cùm in ſuis lo-
cis quieſcunt, imò cauſam, quare in ſuis locis quie-
ſcunt, eſſe quia pondus exercent, ſed prius perpenden-
da
eſt actio ipſius grauitatis, & quidnam potiſſimum̨
efficiat pondus dum comprimit; & profectò actio &
compreſſio corporis grauis non eſt tranſitus localis
pilæ ferreæ v.g. dum verſus terram deſcendit, nec
præterea eſt ſimplex contactus quo coniungitur cum
ſuperficie telluris ſubiectæ, ſed eſt vis, & energia, qua
impellitur deorſum ſtringiturque veluti prælo cum ipſa
terra; veluti cum pondus in trutina appenditur licet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index