Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
Cap. 10. de
æquitempo-
ranea natu-
rali veloci-
tate grauium.
Inquirendum modò eſt, an omnia corpora natura-
lia æqualibus velocitatibus, an verò inęqualibus mo-
ueri debeant in eodem inani ſpatio.
& primo intuitu
videtur incredibile, & abſurdum æquè velocia eſſę
debere cùm in lationibus naturalium corporum ha-
benda præcipuè ratio ſit facultatum motus efficienti-
um quæ procul dubio à viribus grauitatum eorumdem
corporum pendent, atque planè inæquales eſſe vi-
dentur, & propterea impetus, & velocitates, ab eis
pendentes erunt quoque inter ſe inæquales.
Hoc ab
Ariſtotele paſſim in phyſ. & de Cœl. aſſeritur; erit igi-
tur operæpretium abſurditatem eius propoſitionis

euincere; ait ergo, grauia ſecundùm proportionem̨,
quam grauitates habent, moueri, pariterque leuią

corpora, velocitates ipſis leuitatibus proportiona-
les habere, & quod magis mirere, ait hoc obſeruari,
ac ſenſibus patere, habet enim, ſi fuerint duæ moles
inæquales eiuſdem corporis, nempè aeris, aſcendent
quidem ſursùm inæqualibus velocitatibus, & ſecun-
dùm proportionem quam habent earum magnitudi-
nes ea prorsùs ratione (inquit ipſe) qua videmus duas
moles inæquales terræ (ſi cætera ſint paria) maiorem
deſcendere velociùs, quàm minorem, ſecundùm pro-
portionem, quam magnitudines habent.
Hoc autem

omninò falſum eſt, vt ſenſuum euidentia conſtat.
Si
enim duæ pilæ ferreæ inæquales fuerint, vna ſcilicèt

centum vnciarum, altera vnius (ſic enim conuenien-
tia, & paritas ſeruatur in figuris ſphæricis, ſimilibus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index