Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
< >
page |< < of 599 > >|
1per ſuperiora tigna tranſuerſaria, altera ſuper inferiora: utraque tam longa
eſt, ut ferè ex machinæ tympano uſque ad puteum pertineat.
Vtrique prope i­
dem tympanum axiculus ligneus eſt teres & craſſus digitos ſex, cuius capi­
tula, lamellis ferrata, uerſantur in armillis ferreis: utrique ſunt orbiculi lignei,
qui unà cum axiculis ſuis ferreis uoluuntur in earundem trabium foramini­
bus: atque hi orbiculi circuncirca ſunt excauati, ut funis ductarius ex ipſis exci­
dere non poſsit: itaque uterque funis per ſuum axiculum ſuoſque orbiculos ex­
tenſus uerſatur: utriuſque uncus ferreus uaſis ſemicirculo inijcitur: utrique præ
terea capiti alterius inferioris tigni duplicati, quod eſt in axe incluſum, eſt ti
gillum longum pedes quatuor: id quaſi ex duplicato pendet: cui inferius ti
gnum curtum eſt incluſum, in quo auriga ſedet: quodque ferreum habet cla­
uum, qui recipit catenam, atque ea rurſus ſtateram.
Quo modo fieri poteſt ut
duo equi hanc machinam modo hac, modo illac trahant: uiciſsimque uas alte
rum onere plenum ex puteo extrahatur, alterum uacuum in eundem demit
tatur.
Si uerò puteus fuerit profundus, quatuor equi machinam circuma­
gunt.
Vaſi autem extracto, ſiue ſiccæ ſiue humidæ res effundendæ fue
rint, operarius harpagonem inijcit, ipſumque ſubuertit:
is ex catena, cui tres uel quatuor annuli ſunt,
ad trabem affixa, dependet.
Tigna erecta A. Tigna humi ſtrata B. Tigna oblique de­
ſcendentia C. Area D. Tignum in imo crateris ſtra­
tum E. Axis F. Tigna tranſuerſaria duplicata G.
Tympanum H. Ductarij funes I. Vas K. Tigillum ex
duplicato pendens L. Tignum curtum M.
Catena N. Statera O. Harpago P.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index