Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 599 > >|
1noribus ſtatutis ſunt impoſitæ, collocantur quatuor tigilla: quorum quodque
longum eſt pedes nouem, latum palmos duos & digitos tres, craſſum pal­
mos duos & digitum.
Primum aut tigillum diſtat à ſecundo pedibus quinque,
palmo uno, digito uno: & quidem tam priore quàm poſteriore parte: nam
ibi extra ſtatuta tigna locantur ſingula tigilla: pari ſpacio tertium diſtat à
quarto: ſed ſecundum abeſt à tertio pedem & digitos tres: atque eodem mo­
do reliqua octo tigilla interuallis diſtinguuntur: quintum enim à ſexto, &
ſeptimum ab octauo diſtat tanto ſpacio, quanto primum à ſecundo & terti
um à quarto.
At ſextum à ſeptimo tanto ſpacio, quanto ſecundum à tertio.
Bina autem tigilla ſuſtinent tabulam unam tranſuerſam, longam pedes ſex,
latam pedem, craſſam palmum: quæ à duobus poſterioribus tignis ſtatutis
diſtat pedibus tribus & palmis duobus.
Cùm uerò tabulæ ſex numero ſint,
in ſingulis collocantur bini folles: quorum inferius tabulatum ex eis extat
palmum.
Vtriuſque uerò tabulati annulus ferreus per ſuum tabulæ foramen
deſcendit: atque in eum adigitur peſſulus ligneus, ut ipſum, ſicuti ſupra dixi,
permaneat immotum: at uterque follis procedit per ſui tigilli tergum in fiſtu
lam æneam, in qua utriuſque naris collocatur capitibus eorum arctè coniun­
ctis.
Sed fiſtula lamina ænea uel ferrea eſt complicata, longa pedem & pal­
mos duos ac totidem digitos, craſſa ſemidigitum, inferiore tamen eius par­
te digitum: cuius prior caua pars eſt lata digitos tres, alta digitos duos & di
midium: nam prorſus teres non eſt: poſterior uerò lata eſt pedem, palmos
duos, digitos tres.
Lamina autem ſuperiore parte, qua complicatur, omni­
no non coniungitur, ſed rima manet lata ſemidigitum: quæ poſteriore par
te ad tres digitos dilatatur.
Hæc fiſtula imponitur in fornacis foramen, quod
in medio muro & fornice eſſe dixi: ſed nares follium, in hac fiſtula collocatæ,
diſtant à priore eius parte ad digitos quinque.
Tignum prius humi ſtratum A. Tignum poſterius in ſolo lo­
catum B. Priora tigna ſtatuta C. Eorum foramina D.
Trabs immiſſa E. Posteriora tigna ſtatuta F. Eorum fo
ramina G. Trabs immiſſa H. Tignum in eorum ſtatuto
rum formis incluſum I. Tigilla K. Tabulæ L. Earum
foramina M. Fiſtula N. Eius poſterior pars O.
Eius prior pars P.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index