Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 599 > >|
1rem in hac re inſumpturus primò in catinum conijciat carbones, atque ipſis tan
tam ferri uenam comminutam & cum calce, aquis nondum reſtincta, permi­
ſtam inſpergat, quantam batillum ferreum capit.
Tum iterum ac ſæpius &
carbones inijciat, & eis uenam inſpergat: & quidem uſque dum aceruum cle­
menter aſſurgentem conſtruat: quem tandem carbonibus incenſis igni, fol­
lium, artificioſe in fiſtula collocatorum, flatu ad ardendum excitato, exco­
quat: quod opus perficere poteſt modò horis octo, modò decem, nunc ue­
rò duodecim.
Ne autem ignis ardor ei faciem, ut ſolet, adurat, totam pileo te­
gat: cui tamen ſint foramina per quæ cernere & ſpirare poſſit: ad fornacem
ſit pertica, qua quoties res poſtulat, poſtulat autem cùm folles nimis acrem
flatum inſpirant, uel ipſe uenam reliquam & carbones adijcit, aut recremen
ta detrahit, fores canalis, per quem aquæ defluunt in rotam, axem, qui folles
comprimit, mouentem ſiſtat, uel uerſari permittat: quo ſane modo ferrum con­
fluit
, & maſſa pendens duo triaué centumpondia, pro ut uena ferri fuerit di
ues, poterit confici: mox magiſter uiam recrementorum conto aperiat: quæ
cùm tota defluxerint, maſſam ferream refrigerari ſinat: poſtea ipſe & mini­
ſtri trudibus ferreis commotam de fornace in terram deijciant: eamque marcu­
lis ligneis, quibus manubria ſint tenuia, ſed quinque pedes longa, percutiant,
ut & recrementa, quæ adhuc ad eam adhæreſcunt, decutiant, ac ipſam adu­
nent ſimul & dilatent.
Etenim ſi ſtatim incudi impoſitam percutiet magnus
malleus ferreus, ab axis, quem uerſat rota, dentibus ſublatus, diſſipetur: atta
men non multo poſt forcipibus ſublata, & eidem malleo ſubiecta acuto fer
ro in partes quatuor, uel quinque, uel ſex, prout magna fuerit aut parua, ſece­
tur: ex quibus in altero camini foco recoctis, & rurſus incudi impoſitis fabri
formant maſſas quadrangulas, uomeres, canthos, ſed in primis bacilla: quo­
rum quatuor, aut ſex, aut octo pendunt quintam centumpondij partem: atque
ex his denuo uaria inſtrumenta confici ſolent.
Ad quanque autem mallei per
cuſſionem adoleſcens cochliari aquam in candens ferrum, quod formant fa
bri, infundit: atque hinc eſt quod percuſſiones tam magnum ſonum edunt, ut
longe ab officina audiatur.
Maſſa autem de fornace, in qua ferri uena exco­
quitur, deiecta in catino remanere ſolet ferrum durum, & quod difficulter
ducitur: ex quo confici poſſunt præferrata pilorum capita, & duriſſima quæque
opera.
Focus A. Aceruus B. Via recrementeorum C. Maſſa D.
Marculi lignei E. Malleus F. Incus G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index