Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
< >
page |< < of 599 > >|
1
At machinarum, quæ pilis aquas hauriunt, item ſex ſunt formæ nobis no­
tæ: quarum prima ſic ſe habet.
Sub ſummo terræ corio uel cuniculo foditur
cauerna, ac undique robuſtis tignis & aſſeribus ſubſtruitur, ne ruinis uel ho­
mines opprimantur uel machina frangatur.
In ea cauerna ſubſtructa collo­
catur rota, in axi angulato incluſa.
Axis autem codaces ferrei in dimidiatis
catillis item ferreis uerſantur: qui in tignis admodum robuſtis incluſi ſunt.

Rota uerò plerunque alta eſt pedes quatuor et uiginti, rarò triginta, nihil diſ­
ſimilis ad molendum frumentum fabricatæ: niſi quod paulò ſit anguſtior:
axi ab altera parte tympanum eſt in medio circuncirca excauatum, in quod mul
tæ fibulæ ferreæ quater curuatæ ſunt infixæ: in quib.
quia annuli inhærent ca
tena ductaria per fiſtulas extrahitur ex lacuna, rurſusque in eandem demitti­
tur per tigna excauata uſque ad ad imum libramentum: orbis eſt ferreus cir­
cum axiculum ferreum: cuius uterque codax in craſſi ferri, ad tignum affixi, ca
tillo uerſatur: in quo tympano catena inuoluta aquas pilis hauſtas per fiſtu­
las effert.
Quæque fiſtula quinque ferreis circulis palmum latis & digitum craſ
ſis cingitur: qui æqualia eius ſpacia diuidunt & muniunt, eorum primus ei
communis eſt cum fiſtula antecedente in qua includitur: ultimus cum con­
ſequente
, quæ in ea includitur: quæque fiſtula, excepta prima, ſumma parte ex­
trinſecus circumcirca longitudine digitorum ſeptem craſsitudine trium ex­
cauata eſt, ut in eam quæ antecedit, inſeri poſſit: quæque, excepta ultima, ima
parte interius circumcirca pari longitudine, ſed craſſitudine palmi, reſecta
eſt ut eam quæ ſequitur recipere poſſit: quæque ferreis fibulis ad putei tigna
affigitur, ut immobilis maneat.
Per has continentes fiſtulas aquæ pilis cate­
næ ductariæ ex lacuna extrahuntur uſque ad cunículum: ubi per ſupremæ fi­
ſtulæ aperturam exprimuntur in canalem per quem effluunt.
Pilæ uerò quæ
ducunt aquam, implicantur annulis ferreis catenæ ductariæ: diſtatque una ab
altera pedibus ſex: conſtant ex caudæ equinæ pilis corio inſutis, ne ferreis
tympani fibulis euellantur: tantæ ſunt ut utraque manu capi poſſint.
Si autem
hæc machina ſub ſummo terræ corio fuerit collocata, riuus, qui eius circun­
agit
rotam, per ſubdiales canales deducitur: ſi ſub cuniculo, per ſubterrane­
os.
Itaque rotæ pinnæ, ab impetu fluminis percuſſæ, progredientes uerſant ro
tam: atque unà cum ea tympanum: quo modo catena ductaria extracta pilis
per fiſtulas exprimit aquas.
Huius machinæ rota ſi alta fuerit pedes quatu­
or & uiginti ex puteo, alto pedes ducentos & decem, extrahit aquas: ſi pedes
triginta, ex puteo alto pedes ducentos & quadraginta.
Sed huic opus eſt ri
uo cui maior uis aquarum ſit.
Rota A. Axis B. Codaces C. Armillæ D. Tympanum E.
Anſæ ferreæ F. Catena ductaria G. Tigne H.
Pilæ I. Fiſtulæ K. Canales riui L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index