Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < of 599 > >|
1do collectus ſæpius excoqui non debet, ſed aut cum argento uiuo permiſceri
& aqua tepida affuſa omnis ſpurcicia elui: quam rationem ſeptimo libro ex
plicaui: aut in aquam, quæ aurum ſecernit ab argento, conijci, quæ etiam ipſa
illud ſeparat à ſpurcicia.
Cernimus enim aurum in ampullam uitrcam delabi:
ſed poſtquam omnis aqua ex puluere deſtillarit, is non raro fuluus in ampul
læ fundo reſidet: qui ſæpius oleo, ex fece uini ſicca confecto, madefactus ſic
cetur: & in catinum coniectus cum nitro facticio, quod chryſocollam nomi
namus, uel halinitro & ſale excoquatur: aut idem puluis comminutus in argen­
tum liquefactum, quod ipſum combibit, inijciatur: à quo rurſus id aqua illa ua­
lens ſeparet.
Sed auri uenam excoquere oportet, uel extra fornacem in cati­
no, uel in fornace: in illo paruam eius portionem, in hac grandem: etenim auri ru­
dis, quicunque color ei inſederit, comminuti, ſulfuris, ſalis ſingulorum libra, æ­
ris triens, aridæ uini fecis quadrans tribus horis lento igni coqui debent in
catino: deinde acriori ut liqueſcant: miſtura in argentum liquefactum inijci.

Eiuſdem auri rudis comminuti libra, & ſtibij, item comminuti, ſelibra permiſcean
tur: & in catinum coniecta ſimul cum ſcobis æris elimatæ, eis ſubiectæ, ſemun
cia coquantur uſque dum liqueſcant: tum globulorum plumbeorum ſextans in­
ijciatur in eundem catinum.
Quam primum uerò miſtura expirat odorem ſcobs
ferri elimata ad eam adijciatur: uel, ſi ea in promptu non fuerit, eius ſquama:
utraque enim frangit uires ſtibij.
Quod cùm ignis conſumit non modo unà cum
eo, quæ ipſius ſtibij uis eſt, aliqua auri particula, ſed etiam argenti, ſi cum au
ro fuerit permiſtum, conſumitur: maſſa ex catino fictili exempta & refrigerata
in catino cinereo excoquatur, primo uſque dum ſtibium exhalet: deinde do­
nec plumbum ab eo ſeparetur.
Eodem modo pyrites, qui aurum in ſe conti­
net, comminutus coquatur: ſed ipſe & ſtibium par pondus habere debent: ue
rùm ex eo multis alijs modis aurum confici poteſt.
Nam comminuti pars per
miſcetur cum æris partibus ſex, ſulfuris parte una, ſalis parte dimidia, omni­
busque in ollam iniectis ſuperfunditur uinum, quod è fecibus uini liquidis,
in ampulla excoctis, deſtillauit.
Olla operculata et luto oblita in loco calido
reponitur, ut miſtura, uino madefacta, ſex dierum ſpacio ſiccetur: deinde tri
bus horis igni leni coquitur: tum cum plumbo miſta acriori.
Poſtremò con
ijcitur in catinum cinereum, & aurum à plumbo ſeparatur.
Aut ramenti ex py
rite alioúe lapide, ad quem aurum adhæret, lotura collecti libra miſcetur cum
ſalis ſelibra, aridæ uini fecis ſelibra, recrementorum uitri triente, recremento
rum auri uel argenti ſextante, æris ſicilico.
Catinus, in quem hæc coniecta ſunt,
operculo tectus oblinitur luto, & imponitur in fornaculam quæ modicis fo­
raminibus flatu inſpiratur: atque coquitur donec ipſa rubeſcat, & res iniectæ
commiſceantur: quod ipſis quatuor uel quinque horarum ſpacio ſolet accidere.
Mi­
ſtura refrigerata rurſus teritur in puluerem, & ad eam ſpumæ argenti libra
adijcitur, rurſusque in altero catino coquitur uſque ad eum finem dum lique­
ſcat.
Maſſa exempta & à recrementis purgata inijcitur in catillum cinereum
atque aurum à plumbo ſeparatur.
Aut puluis qui habet talis ramenti metal­
lici lotura collecti & præparati, ſalis, halinitri, aridæ uini fecis, recremen­
torum uitri ſingulorum libram, coquitur donec liqueſcat.
Refrigeratus &
comminutus lauatur: mox ad cum adijcitur argenti libra, ſcobis æris eli­
matæ triens, ſpumæ argenti ſextans: & iterum coquitur uſque dum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index