Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < of 599 > >|
1eiuſque extrema, quæ pro codace eſt, recta exiſtit. Deinde altitudine pedis re
ſidet, rurſusque recta procedit: qua pilum teres ex eo dependet.
Poſtea tam aſ
ſurgit altè quà in reſedit, iterumque paululùm rectà procedit.
Deinde altitudi
ne pedis aſſurgens rurſus rectà procedit: qua alterum pilum teres ex eo ſuſpen­
ſum eſt.
Poſtea tam reſidet altè quàm aſſurrexit: tum eius altera pars, quæ i­
tem pro codace eſt, recta exiſtit: quæ, quia ex trunco extat, ne aqua, in eum
tracta, erumpat duabus bracteolis ferreis orbiculi figura, cum quibus duo
coria eiuſdem figuræ & magnitudinis ſunt coniuncta, cauetur: quorum al­
ter intra truncum, alter extra, circum axiculum eſt.
Poſtremò ſequitur pars
eius quadrangula duo habens foramina, in quibus duo bacilla ferrea inclu­
duntur, eorumque capita maſſulis plumbeis aggrauantur, ut axiculus ad mo
tum fiat propenſior.
Qui, poſtquam eius caput in forma uectis fuerit inclu­
ſum, facilè circumagi poteſt.
Superior autem trunci pars eſt humilior: inferi
or, altior: illa in medio ſemel fiſtulæ modo, cuius foramen ſimplicem habe­
at latitudinem rectà deorſum perforatur: hæc bis, nempe ad utrunque latus
item rectà deorſum duarum fiſtularum modo, quarum foramina duplicem
habeant latitudinem: quæ trunci pars imponitur duabus fiſtulis, in eum ſu­
periore parte incluſis, inferiore in truncos, in lacuna ſtatutos, quibus forami
na ſunt, per quæ aquæ in eos influunt, penetrantibus.
Deinde ferreus axicu
lus in trunci cauo locatur, duobus pilis ferreis, quæ ex ipſo dependent, per
eius foramina demiſsis in fiſtulas altitudine pedis: utrique pilo inferius eſt co
chlea, quæ craſſam laminam ferream, in orbiculi figuram formatam & fora­
minibus plenam, atque corium, quod eam tegit, continet, ut fiſtula alteram py­
xidem, cui eſt rotunda foricula eam claudens.
Tum ſuperior trunci pars ſu­
per inferiorem ex omni parte congruenter aptata imponitur: & qua coniun­
guntur
latis & craſsis laminis ferreis cinguntur, paruis cuneis latis item fer­
reis adactis coercentur, fibulis uinciuntur: in ea ſuperiore trunci parte fiſtu­
la includitur: quam altera excipit, eamque rurſus tertia, atque deinceps alia ali­
am uſque dum ſuprema ad cuniculi canalem pertingat.
Itaque cùm uectiarius
axiculum uerſat, pila uiciſsim laminis hauriunt aquas.
Quod quia celeriter
fit, & duarum fiſtularum, ſupra quas truncus eſt ſtatutus, foramina duplo ma
iora ſunt quàm foramen ſupra truncum ſtatutæ, nec altè pila hauriunt aquas,
inferiorum impetus continenter ſuperiores aſcendere & ex ſupremæ fiſtu­
læ apertura in cuniculi canalem effluere cogit.
Quoniam uerò truncus ligne­
us rimis fathiſcere ſolet: ſatius eſt eum ex plumbo, uel ære uel orichalco con
flato conficere.
Truncus A. Trunci pars inferior B. Eiuſdem pars ſuperior C.
Fibulæ D. Fictulæ ſub trunco E. Fiſtula ſuper truncum ſta­
tuta F. Axiculus ferreus G. Pila H. Eorum laminæ or­
biculi figura L. Coria K. Foramina axis L.
Bacilla quorum capita maſſulis plumbeis ſunt aggrauata M.
Vectis N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index