Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < of 599 > >|
1 167[Figure 167]
His quinque rationibus argentum uiuum confici poteſt: quarum nulla ſper­
nenda & repudianda eſt: ueruntamen, ſi fodina magnam uenæ copiam ſup
peditat, prima eſt expeditiſſima & utiliſſima: quod multa uena ſimul ſine
magno impendio excoqui poſſit.
At plumbum cinereum ex ſui generis ue­
nis argenti expertibus, conflatur uarijs modis.
Primò fouea in ſolo ſicco fo­
ditur, & puluere carbonum iniecto pilis tunditur: deinde carbonibus can­
dentibus
ſiccatur: mox foueæ ligna fagina lata & arida ſuperponuntur: atque in
ea plumbi cinerei uena conijcitur: quamprimum autem ligna incenſa arſe­
rint, uena excalfacta ſtillat plumbo in foueam defluente: cuius panis refrige
ratus ex ea eximitur: quoniam uerò lignis igni aduſtis ſæpe carbones, inter
dum recrementa decidunt in plumbum, quod fouea concepit, & ipſum faci
unt impurum, rurſus liquefaciendum eſt in aliquo catino, ut panis purus fie
ri poſſit: quam rem nonnulli conſiderantes foueam in decliui loco fodiunt,
& ſub eo catinum, in quem plumbum ex fouea ſtatim effluens manet purum:
atque inde cochliari hauſtum infundunt in ferreos catillos luto interius obli­
tos, & ex eo conficiunt panes.
Talem autem foueam planis lapidibus ſter­
nunt, eorumque commiſſuris, ne liquidum plumbum ſorbeant, lutum cum pul
uere, ex carbonibus comminutis facto, permiſtum illinunt.
Alij uenam in
canales, è piceaſtris factos, & loco decliui poſitos, cùm lenis uentus flauerit,
inijciunt, & lignis paruis ſuperimpoſitis & incenſis coquunt: quo modo plum
bum cinereum liquatum ex canalibus defluit in ſubiectam foueam.
Recre­
menta uerò, ſiue lapides, croceo colore in eis, ut etiam in lignis latis foueæ ſu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index