Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[161. Figure]
[162. Figure]
[163. Figure]
[164. Figure]
[165. Figure]
[166. Figure]
[167. Figure]
[168. Figure]
[169. Figure]
[170. Figure]
[171. Figure]
[172. Figure]
[173. Figure]
[174. Figure]
[175. Figure]
[176. Figure]
[177. Figure]
[178. Figure]
[179. Figure]
[180. Figure]
[181. Figure]
[182. Figure]
[183. Figure]
[184. Figure]
[185. Figure]
[186. Figure]
[187. Figure]
[188. Figure]
[189. Figure]
[190. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
æris ſolum ſemuncia uel uncia argenti ineſt, ſeſcuntiam. Sed quam primum plum
bum fumare cœperit, in ſingulum catillum cinereum ſingulam chartam, in quam ar
gentum ære temperatum eſt, inuolutum imponito: os tegulæ carbonibus obſtru
ito: lento igni coquito, donec omne plumbum & æs conſumantur: nam acris
ſuo calore argentum cum aliqua plumbi particula compellit in catillum: quo modo
experimentum fit fallax: tum maſſulas ex catillo extrahito, & à recremento pur
gato: ſi neutra libræ lancem, in quam imponitur, depreſſerit, ſed par utriuſque fu-
erit pondus, experimentum nobis nullum attulit errorem: ſin altera depreſſerit
lancem, plenum eſt erroris: quare id ipſum iterare oportet.
Quod ſi bes in ſe
contineat argenti puri uncias ſeptem, rex, uel princeps, uel ciuitas, quæ cudit mo
netam, adimit unciam, quam partim lucratur, partim impendit in fabros mone
tales, atque in æs quod ad argentum adiecit: qua de re copioſius dixi in libris
De precio metallorum & monetis inſcriptis.
Aureos aut nummos uarijs mo-
dis experimur: etenim ſi æs cum auro permiſtum fuerit, eos codem modo quo
argenteos igni excoquimus: ſi argentum, ab eo aqua illa ualentiſſima aurum ſe-
cernit: ſin æs & argentum, prius adiecto plumbo excoquuntur in catillo cinereo,
donec ignis æs & plumbum conſumat, poſterius aurum ab argento ſecernitur.

Reſtat de coticula, qua explorare aurum & argentum uetus eſt & uſitatum: quan
quam enim experimentum quod igni perficitur, certius eſt, tamen quia ſæpe no
bis deeſt fornacula, ſæpe tegula, ſæpe catilli, nec ulla mora interponenda eſt,
coticulæ, quam ſemper in promptu habere poſſumus, aurum argentumúe
atterimus: quid quod aureos nummos igni excoquere ne utile quidem ſemper
ſit?
uerùm eligere oportet admodum nigram, & ſulfuris expertem: quo enim ni-
grior fuerit, & ſulfuris magis expers, eò melior eſſe ſolet: de cuius natura ali
bi ſcripſi.
Coticulæ aut primò atteritur aurum ſiue argentoſum, ſiue æroſum,
ſiue canalienſe, ſiue igni excoctum fuerit: ſimiliter argentum.
Deinde una aliqua
acus, quam eius eſſe ſimillimam ex colore conijcimus: quæ ſi nos fallit defectu,
acus altera colorem habens magis ſaturum coticulæ atteritur: ſin exceſſu, tertia
quæ dilutiorem habet colorem, ea nanque nobis indicat quota argenti, uel æ-
ris, uel argenti ſimul et æris portio ſit in auro: aut quota æris in argento.
Sunt
enim quadruplices.
Primæ ex auro & argento factæ, ſecundæ ex auro & æ-
re, tertiæ ex auro & argento & ære, quartæ ex argento & ære.
Primis tribus
acuum generibus potiſſimum aurum experimur, quarto argentum.
Sed eiuſmodi
acus ſic parantur.
Pondera minora proportione reſpondent maioribus: u-
triſque utuntur non modo metallici, ſed etiam monetarij: uerùm acus ſecundum
minora formantur, & unaquæque pendit beſſem, quem noſtro uocabulo mar-
cam nominant.
Cùm autem bes, quo utuntur, qui cudunt aurum, diſtribuatur
in quatuor & uiginti binas ſextulas, quas Græco nomine nunc ceratia appel-
lant: binæ uerò ſextulæ quæque in quatuor ſemiſextulas, quæ grana uocant:
ſemiſextula quæque in tres quaternas ſiliquas, quas granula nuncupant, ſi a-
cus fecerimus ad numerum quaternarum ſiliquarum fient ducentæ octaginta
octo: ſi ad numerum ſemiſextularum ſiue binorum ſcripulorum ſex & nonaginta.

Sed iſtis duobus modis numerus acuum nimis efficeretur magnus, & ex eis
non paucæ propter exiguam auri portionem nihil nobis ſignificarent, eas igi
tur ad numerum binarum ſextularum facere conuenit: quo ſane modo acus
quatuor & uiginti fiunt: quarum prima conficitur ex argenti tribus & uiginti

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index