Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
[Figure 187]
[Figure 188]
[Figure 189]
[Figure 190]
< >
page |< < of 599 > >|
1& præterea durum, atque quod facile duci poteſt. Nam etſi ex uenis, quæ ipſi
cum alijs metallis communes ſunt, conflatum liqueſcat, tamen aut molle eſt
aut fragile.
Tale uerò candens primò in minutas particulas ſecetur, & cum
lapidibus liqueſcentibus comminutis permiſceatur: deinde in foco fornacis
ferrariæ fiat catinus ex eodem puluere madido, ex quo fiunt catini, qui ſunt
ante fornaces in quibus uenæ auri uel argenti excoquuntur: cuius latitudo
ſit ad ſeſquipedem, altitudo ad pedem.
Folles autem ſic collocentur, ut uen­
tum medio catino per narem inſpirent: tum catinus totus optimis carboni­
bus compleatur & circumcirca ponantur ſaxorum fragmenta, quæ ferri par
ticulas & carbones ſuperfuſos coerceant: ſed quamprimum carbones omnes
arſerint, & catinus excanduerit, folles uentum inſpirent, atque magiſter ſenſim
infundat tantam ferri & lapidis liqueſcentis miſturam, quanta ſibi infunden­
da uidebitur: in quam, cùm liquefacta fuerit, mediam quatuor ferri maſſas,
quarum ſingulæ pendant libras triginta, imponat: & acri igni quinque uel ſex
horis coquat, & bacillo immiſſo ferrum liquatum ſæpius agitet, ut eius tenu­
iſſimam quanque particulam maſſarum parua foramina combibant: quæ par
ticulæ ſua ui conſumunt & dilatant craſſas maſſarum particulas: quæ molles
& fermento ſimiles fiunt.
Poſtea magiſter miniſtro adiutus maſſam unam for
cipe extractam incudi imponat, ut malleus à rota uiciſſim ſublatus et demiſ­
ſus ipſam dilatet: quam confeſtim adhuc calidam in aquam inijciat & tem­
peret: temperatam rurſus incudi imponat, eamque eodem malleo percuſſam
frangat: mox inſpiciens fragmenta conſideret, utrum aliqua ex parte ferrum
adhuc appareat, an totum quodammodo ſit denſatum & mutatum in aciem.

Deinde aliam atque aliam maſſam forcipe prehenſam & extractam in partes
ſecet, tum miſturam recalfaciat, & ad eam addat recentis partem: quæ & in
locum illius, quam combiberunt maſſæ, ſuccedit, & uires eius, quæ reliqua
fuit, reficit, & maſſarum particulas, rurſus in catinum impoſitas, facit purio­
res: quarum quanque, ut primum excalfacta fuerit, forcipe prehenſam malleo
ſubijciat, & in bacilli figuram formet.
Quod, cùm adhuc excandeſcit, in frigi­
diſſimam aquam profluentem, quæ prope ſit, inijciat: quomodo repente den
ſatum in meram aciem uertitur: quæ ferro eſt multo durior & candidior.
Catinus A. Folles B. Forcipes C. Malleus D. Flumen E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index