Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
[Figure 187]
[Figure 188]
[Figure 189]
[Figure 190]
< >
page |< < of 599 > >|
1rum, reponantur, in eis enim paululum argenti ineſt: qua de re in ampullam
infuſæ coquantur: ſed guttas prius deſtillantes altera ampulla recipiat, alte­
ra eas quæ poſterius excidunt, cùm ſcilicet operculum rubeſcere incœperit:
hæc aqua ad experiendum aurum utilis eſt, illa ad abluendum: prior etiam
rebus, ex quibus aqua illa ualens conficitur, affundi poteſt.
Verum aqua cum
argento permiſta, quæ primò deſtillauit, in ampullam inferius latam infuſa
eodem modo coquatur, ut ab argento ſeparari poſſit: cuius ſuperiori extre­
mitati item lutum illinatur, & tegatur operculo.
Quod ſi aqua adeo multa fue
rit ut feratur ad ſuperiora, uel inijciatur paſtillus unus & alter ex cis qui con
ſtant ex ſapone, in tenues particulas ſecto, & arida uini fece in puluerem con­
trita
, atque ſimul in olla leni igni coctis & commiſtis: uel argentum commouea­
tur
uirgula è corylo deſecta & inferius diffiſſa, utroque modo aqua efferue­
ſcit & paulo poſt rurſus reſidet.
Sed cùm iam halitus ualentiſſimi apparent,
aqua olei ſpeciem offert, operculum rubeſcit: ne uerò halitus expirent, am­
pulla & operculum ea parte, qua eorum oræ inter ſe committuntur, luto pror
ſus obducantur, & aqua continenter acriore igni coquatur: tot demum car­
bones in fornacem imponantur, quot ardentes catinum attingant: ſed quàm
primum omnis aqua deſtillauerit, & ſolum argentum ignis calore ſiccatum,
in ampulla remanſerit, ea eximatur: decutiatur argentum: inijciatur in catinum
fictilem: coquatur donec liqueſcat: filo ferreo inferius recuruato extrahatur
uitrum liquatum, ex argento conficiatur panis: at uitrum ex catino extractum
teratur in puluerem: addatur ſpuma argenti, sex uini ſicca, uitri recrementum,
halinitrum, & in catino fictili coquatur: maſſula, quæ reſidebit, in catinum ci­
nereum translata recoquatur.
Sed ſi argentum non ſatis ignis calore fuerit
ſiccatum, id, quod ſuprema ampullæ pars continet, nigrum uidetur: quod li
quatum comburitur.
Quocirca ampulla luto, quo eſt inferius obducta, abla
to reponatur in catinum, & recoquatur uſque ad eum finem, dum nullus ni­
gror appareat.
Quinetiam ſi priori aquæ altera, item cum argento permiſta,
affundenda fuerit, affundatur priuſquam halitus ualentiſſimi appareant, a­
qua olei ſpeciem offerat, operculum rubeſcat: nam qui poſtea aquam affude­
rit, damnum faciet: quod aqua ſoleat exilire, uitrum diſſilire.
Quod ſi ampul­
la, dum aurum ab argento, aut ab hoc aqua ſecernitur, diſſiliat, & aquam uel
arena, uel lutum, uel lateres combibant, ſine ulla mora prunis ex fornace exem
ptis ignis reſtinguatur: arena & lateres comminuti conijciantur in ahenum, et
eis affundatur calida, atque duodecim horarum ſpacio reponantur: pòſt aquæ
in linteum, lini xylini contextu factum, infuſa coletur: id, quia continet argen
tum, ſolis uel ignis calore ſiccatum conijciatur in catinum fictilem, & coqua
tur, donec argentum liqueſcat: quod effundatur in canaliculum ferreum.

qua uerò colata infundatur in ampullam, & ab argento, cuius exigua quæ­
dam portio in ea ineſt, ſeparetur: ſed arena cum ſpuma argenti, uitri recremen
to, arida uini fece, halinitro, ſale miſceatur, & in catino fictili coquatur: quo
modo maſſula in fundo reſidebit: quæ in catinum cinereum translata reco­
quatur, ut plumbum ab argento ſeparetur: ſed lutum adiecto plumbo coqua­
tur in catino fictili, deinde recoquatur in cinereo.
At argentum ſeparamus
ab auto eadem ratione, qua id ipſum experimur: etenim primò iccirco atte­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index