Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[181. Figure]
[182. Figure]
[183. Figure]
[184. Figure]
[185. Figure]
[186. Figure]
[187. Figure]
[188. Figure]
[189. Figure]
[190. Figure]
[191. Figure]
[192. Figure]
[193. Figure]
[194. Figure]
[195. Figure]
[196. Figure]
[197. Figure]
[198. Figure]
[199. Figure]
[200. Figure]
[201. Figure]
[202. Figure]
[203. Figure]
[204. Figure]
[205. Figure]
[206. Figure]
[207. Figure]
[208. Figure]
[209. Figure]
[210. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
quemadmodum magiſter metallicorum ſupra terram eaſdem finib. definiuit, tunc pri
mo locum cuniculi uel foſſæ latentis, qui eſt ſub ſtipite terminali, ex dimetiendo,
eo quem ſuprà explicaui modo, diſcit: ultra eum locum, in cuius ſaxum exiſtimat
ſignum eſſe incidendum, funiculum extendens.
Deinde ijſdem funiculis in æqua
ta planitie extentis ab ea ſupremi parte, quæ ſtipitem terminalem deſignat, or
ſus infimum uerſus rectà ſecundum ſextam inſtrumenti, cui index eſt, partem ten-
dit tranſuerſarium: tum infimi funiculi parte, quæ eſt ultra eam, ad quam tranſuer
ſarius pertinet, ablata demonſtrat quo loco ſignum terminale & hæreditarium
ſit in ſaxum cuniculi uel foſſæ latentis incidendum.
Inciditur ant id præſentibus
duumuiris iuratis, utriuſque fodinæ præfecto et præſide.
Vt enim magiſter me
tallicorum ijſdem præſentibus ſtipites terminales in terram infigit, ita menſor ſi-
gni cauſſa plagam infligit ſaxis, quæ ipſa etiam iccirco terminalia nominantur.

Si uerò in puteo uenæ, nuper fodi cœptæ, terminos areæ pangat, primo ei-
us putei obliquitatem inſtrumento, cui eſt index, uel alio ad funiculum applica
to, metitur et punctis notat.
Deinde eos foſſas latentes uſque ad eam, in cuius ſaxis
ſigna terminalia ſunt incidenda: eius uerò foſſæ latentis ſingulos angulos di
metitur: tum funiculis in planicie extentis ſimiliter tranſuerſarium, ut dixi, tendit,
& ſigna in ſaxis incidit.
Quod ſi ſaxum terminale & hæreditarium etiam in foſſa
latente, quæ ſub hac eſt, incidendum fuerit, menſor ab hoc ſigno orſus ſingu-
los angulos notans metitur: & in inferiore foſſa latente funiculum tendit ultra
eum locum, in cuius ſaxo exiſtimat ſignum eſſe incidendum: mox funiculos, ut
ſæpius dixi, in planicie extendit.
Etſi uerò uena ſe in inferiore foſſa latente a-
liter ac in ſuperiore, in qua primum ſignum terminale in ſaxo eſt inciſum, ten-
dit, tamen in inferiore ſignum rectà in ſaxo incidendum eſt.
Etenim ſi ſignum infe
rius ſecundum ſuperius inciderit, obliquum fiet: quo modo iniurioſè alteri fodi
næ aliquid de poſſeſsione detrahitur, alteri datur.
Si præterea acciderit ut ſi
gnum hæreditarium in angulo ſit incidendum, menſor ab eo orſus paſſum unum
priorem fodinam uerſus metitur, alterum poſteriorem uerſus: atque ex his efficit
trianguium, eumque medium tranſuerſario funiculo diuidens ad illum ſaxum termi-
nale in ſaxo incidit.
Poſtremò menſor interdum rei in ueritatis lucem profe
rendæ gratia areæ terminum pangit in his locis, in quibus iam antè multa ſi
gna terminalia in ſaxis ſunt inciſa.
Tunc uerò à ſtipite terminali, ſub dio in
terram infixo, orſus primò uſque ad proximam fodinam metitur: deinde dime-
titur unum & alterum puteum: tum ſtipitem terminalem in æquata planicie figit:
& ab eo initium faciens ijſdem funiculis extentis ſimiliter metitur: atque iterum
ſtipitem, qui ipſi eum dimetiendi finem ſignificet, in terram infigit: poſtea ſub
terra ab eo loco, in quo deſitum eſt, rurſus incipit metiri tot puteos & foſſas
latentes, quot meminiſſe poteſt.
Mox redit in planiciem: & iterum à ſecun-
do ſtipite orſus metitur: atque id facit uſque ad foſſam latentem, in qua ſignum
terminale in ſaxo eſt incidendum: ad extremum à ſtipite terminali, primum
in terra fixo, orſus tranſuerſarium funiculum rectà tendit uerſus ultimum,
qui infimæ foſſæ latentis longitudinem demonſtrat: & qua parte eum attin
git, ea uerè iudicans ſignum hæreditarium in ſaxo incidit.
De re Metallica Libri V. FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index