Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
[Figure 187]
[Figure 188]
[Figure 189]
[Figure 190]
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
< >
page |< < of 599 > >|
1
Deinde iterum paucus puluis madefactus inijcitur in teſtam, & tunditur:
qui labor iteratur uſque dum teſta tota tali puluere fuerit completa: quam ma­
giſter excindit cultello utrinque acuto, & utrinque directo ſurſum uerſus acto,
ut media pars caua ſit, lata palmum & digitum: quæ modò recta eſt, modò
curuata.
Ipſe uerò cultellus latus ſit ſeſquidigitum, utrinque ſurſum uerſus lon
gus palmos duos, quæ manubria ad altitudinem palmi careant acie, uel in li
gneis manubrijs includantur.
Magiſter autem una manu cultellum prehen
dens teſtæ puluerem excindit, ut circumcirca craſſus maneat tres digitos: tum
ei puluerem oſſium ſiccum cribro ſuperinijcit: cuius fundum ſetis admo dum
anguſte collo catis eſt contextum.
Poſtea globo ex ligno duriſſimo facto, et
craſſo ſex digitos, iniecto teſtam utraque manu commotam æquat, & denuo ſo
lidam efficit: quinetiam altera manu globum agitat.
Teſtæ autem diuerſæ ſunt
capacitatis: earum enim præparatarum aliæ capiunt argenti libras plus mi­
nus quindecim, aliæ uiginti, partim triginta, quædam quadraginta, aliæ quin
quaginta.
Sed quæque teſta ſic præparata in ſole ſiccatur, uel in loco calido et
tecto repoſita.
Quanto autem fuerit ſiccior & antiquior, tanto eſt melior: o­
mnes uerò, cùm argentum perpurgandum eſt, prunis iniectis calefiunt.
Alij
loco teſtæ utuntur circulo ferreo, ſed utilior eſt teſta.
Nam ſi puluis uitium
fecerit, argentum in illa remanet, ex hoc fundi experte dilabitur.
Teſta præ­
terea in focum facilius quàm circulus imponi poteſt, & minus multi pulue­
ris indiget: attamen, ne teſta dilabi poſſit, & argentum damnum facere, qui­
dam recte eam circulo ferreo cingunt.
Cultellus rectus cui lignea manubria ſunt. A. Cultellus cur
uus cui item lignea manubria B. Cultellus curuus ligneis ma­
nubrijs carens C. Cribrum D. Globus E. Foris ferrea,
quam magiſter cum perpurgat argentum, demittit, ne calor i­
gnis oculos lædat F. Ferramentum cui imponuntur ligna cum
argentum iam liquatum perpurgandum est G. Huius altera
pars penetrat in circulum alterius ferramenti in fornacis muro
incluſi H. Teſtæ in quas prunæ ſunt iniectæ I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index