Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
[Figure 187]
[Figure 188]
[Figure 189]
[Figure 190]
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
< >
page |< < of 599 > >|
1odecim: cuius tres parietes ſaxis quadrangulis, quibus ſuperpoſiti ſint late­
res, extruantur.
Poſterior altus exiſtat pedes tres & palmum: quæ altitudo
etiam ſit his, qui ſunt à lateribus.
Eorum tamen uterque priore parte, qua pa­
tet fornax, decliuis, altus ſit tantummodo pedes duos, & palmos tres: omnes
uerò craſſi pedem & palmum: ſuper hos parietes, ne ipſi minus craſſi, nimis
graue onus impoſitum ferre non poſſint, ſtatuantur quatuor tigna, lutoque
oblinantur.
Ea ſuſtineant caminum aſſurgentem, & per tectum penetrantem:
cuius camini non modo cratibus, ſed etiam tignis lutum craſſum illinatur.

Focus autem fornacis quaquauerſus ſit longus pedes ſex, lateribus ſtratus,
decliuis.
Panes ærei in hac fornace collocati calefiant hoc modo: in fornacem
primo continenter ponantur, tantummodo lapillis oui magnitudine inter­
poſitis, ut ignis calor in medium inter eos ſpacium penetrare poſſit: quineti
ain qui in infimo catini loco reſederunt, in dimidium laterem eadem de cau
ſa impoſiti exaltentur.
Ne uerò ultimi, qui ſunt ad oſtium fornacis, cadant,
ad eos laminæ ferreæ, uel panes ærei, cùm æs rurſus perficitur, ex catino pri
mum extracti apponantur: atque ad hos panes ærei fathiſcentes, aut ſaxa.
De
inde in panes inijciantur carbones: tum prunæ.
Primò autem panes caleſcant
à leni igni: mox ad eos adijciantur plures carbones: interdum altitudine do
drantis.
Acriori certe igni nobis opus eſt ad duros æreos panes calefacien­
dos quàm ad fragiles: panibus ſatis calefactis, quod ſpacio horarum ferè du
arum fieri ſolet, ex oſtio fornacis remoueantur laminæ ferreæ, et panes ærei
fathiſcentes uel ſaxa.
Deinde panes calefacti ordine extrahantur raſtro bi­
denti, quali is, qui panes fathiſcentes torrefacit, utitur.
Tum primus pani fa­
thiſcenti ſuperponatur: & malleis à duobus operarijs percutiatur donec diſ
ſiliat.
Quo uerò quiſque panis magis calet, hoc frangitur citius: quo minus,
hoc tardius: nam ærei uaſis inſtar huc & illuc flectitur.
Primò pane fracto ſe
cundus in eius fragmentis collocetur & percutiatur, uſque dum etiam ipſe diffiſ­
ſus diſſiliat: ſimili modo reliqui panes ex ordine frangantur.
Verùm mallei
ſint longi palmos tres, lati unum, utrinque acuti: eorum uerò manubria lignea
tres pedes longa: fragmenta ærea, ſiue panes frigidi pilo fuerint fracti, ſiue
calefacti malleis, in conclaue ærarium inuehantur.
Paries poſterior A. Parietes qui ſunt a lateribus B. Tigna
ſtatuta C. Caminus D. Panes collocati E. Laminæ
ferreæ F. Saxa G. Raſtrum bidens H. Malleus I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index