Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[191. Figure]
[192. Figure]
[193. Figure]
[194. Figure]
[195. Figure]
[196. Figure]
[197. Figure]
[198. Figure]
[199. Figure]
[200. Figure]
[201. Figure]
[202. Figure]
[203. Figure]
[204. Figure]
[205. Figure]
[206. Figure]
[207. Figure]
[208. Figure]
[209. Figure]
[210. Figure]
[211. Figure]
[212. Figure]
[213. Figure]
[214. Figure]
[215. Figure]
[216. Figure]
[217. Figure]
[218. Figure]
[219. Figure]
[220. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
diem Lunæ rurſus in puteos deſcendunt, aut ingrediuntur in cuniculos. In-
terea uis illa fumi uiroſi euaneſcit.
Eſt etiam ubi ratio cum Orco habetur:
nam quidam loci metallici, licet rari ſint, ſua ſponte uirus gignunt, peſtilen-
temque auram exhalant: ſicut etiam quædam uenarum cauernæ, ſed hæ ſæpi
us graues halitus in ſe continent.
Ad Planam Boemiæ oppidum ſunt non-
nulli ſpecus qui quibuſdam anni temporibus halitum ex acidulis emittunt
lucernas reſtinguentem, & foſſores, diutius in eis morantes, necantem.
Pli-
nius quoque ſcriptum reliquit: Depreſſis puteis ſulfurata uel aluminoſa occur-
rentia putearios necant, experimentum huius periculi demiſſa ardens lucer-
na ſi extinguatur: tunc ſecundum puteum dextra ac ſiniſtra fodiuntur æſtu
aria, quæ grauiorem illum halitum recipiant.
Verum Planæ conſtruunt fol
les, qui graues iſtos halitus haurientes huic malo medentur, de quibus ſuprà
dixi.
Quinetiam interdum operarij de ſcalis in puteos delapſi brachia, cru-
ra, ceruices frangunt, aut decidentes in lacunas ſuffocantur: plerunque uerò
in cauſa eſt negligentia præſidis: cuius eſt proprium munus & ſcalas ita ue-
hementer ad tigna affigere ut non abrumpantur, & lacunas, ad quas putei
pertinent, ita firmè aſſeribus contegere, ne ipſis motis homines decidant in
aquas: quocirca præſes diligenter ſuum munus exequatur: tum ianua caſæ
non uergat in aquilonem, ne tempore hyberno ſcalæ frigoribus congelent:
nam id ubi factum fuerit, manus frigore rigentes, uel lubricæ ſuum tenendi
officium facere non poſſunt: ipſi etiam homines ſint prouidi, ne, ſi nihil ho-
rum fuerit, ſua cadant incuria.
Concidunt præterea montes, eaque ruina op-
preſsi homines intereunt.
Certè cum quondam Goſelariæ Ramesbergum
deſediſſet, ruinis tot homines ſunt oppreſſi, ut uno die circiter quadringen-
tas fœminas uiris orbatas eſſe annales loquantur: et ab hinc annos undecim
Aldebergi ſuffoſſi montis pars reſoluta reſedit, & ſex foſſores improuiſò
oppreſſit: abſorbuit etiam caſam atque unà matrem cum filiolo.
Id aut plerunque
his accidit montibus, quibus uenæ ſunt cumulatæ.
Itaque foſſores relinquant
fornices crebros montibus ſuſtinendis, aut ſubſtructiones faciant.
Saxum
quoque abruptum articulos atterit: quod ne fiat metallici ſtructuris neceſſa-
rijs puteos, cuniculos, foſſas latentes fulcire debent.
At in noſtris fodinis
non eſt ſoli fuga, quam Sardinia gignit.
Animal eſt, ut Solinus ſcribit, perex
iguum ſimileque araneis forma: ſolifuga dicta, quod diem fugiat.
In metallis
argentarijs plurima eſt: occultim reptat, & per imprudentiam ſuperſedenti-
bus peſtem facit.
Sed, ut idem ait, fontes calidi & ſalubres aliquot locis effer
ueſcunt, qui abolent à ſolifugis inſertum uenenum.
Sed in quibuſdam fo
dinis noſtris, quanquam perpaucis, eſt alia peſtis & pernicies: dæmones ſci
licet aſpectu truci: de quibus dixi in libro De ſubterraneis animantibus in-
ſcripto: quod genus dæmonum precibus & ieiunijs pellitur ac fugatur.
Quæ
dam autem ex his malis atque aliæ quædam res cauſa ſunt, cur putei amplius
fodi non ſoleant.
Itaque prima & potiſſima cauſa eſt, quòd non ſint fœcundi
metallorum, aut ſi ad aliquot paſſus fœcundi fuerint, quod in profundo ſint
ſteriles.
Secunda affluentis aquæ multitudo: quam neque metallici poſſunt
deriuare in cuniculos, quia tam altè in montes agi non poſsint: neque machi-
nis extrahere, quod putei ſint admodum profundi: aut ſi poſſent eam extra­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index