Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
< >
page |< < of 599 > >|
1experiendas uel excoquendas præter plumbum nobis opus eſt. Etenim ſi fue­
rit purpureus, eſt optimus, & uenæ plerunque non indigent ſingularis alicu
ius additamenti, ſi cæruleus, ad eas adijci debet panis ex pyrite uel alio quo­
dam lapide æroſo conflatus: ſi luteus, ſpuma argenti & ſulfur: ſi ruber, nitri
recrementum & ſal: ſi uiridis, panis ex æroſis lapidibus conflatus, & ſpuma
argenti & uitri recrementum: ſi niger, ſal liquefactus, uel ferri recrementum
& ſpuma argenti, atque ſaxum calcarium candidum: ſi candidus, ſulfur & fer­
rum quod uitio æruginis infeſtatur: ſi in uiridi candidus, ferri recrementum
& arenæ à lapidibus facile liqueſcentibus reſolutæ: ſi media eius pars lutea
fuerit & denſa, extimæ uerò uirides, eædem arenæ & ferri recrementum.
Ve­
rùm color fumi non modo nos docet de remedijs, quæ cuique uenæ ſunt ad­
hibenda, ſed etiam ferè de ſuccis concretis cum ea permiſtis, qui talem fumum
emittunt: nam plerunque cæruleus ſignificat uenam cæruleo eſſe infectam: lu
teus auripigmento: ruber, ſandaraca: uiridis, chryſocolla: niger, bitumine
nigro: candidus, candido: in uiridi candidus, eodem eum chryſocolla per­
miſto: cuius media pars eſt lutea & extimæ uirides, ſulfure.
Quanquam terræ
aliæque res foſſiles cum metallis permiſtæ, interdum aſſimilem fumum emittunt.

Quod ſi uenæ participes fuerint ſtibij, ad eas adijcitur ferri recrementum: ſi
pyritæ, panis ex lapide æroſo conflatus, & arenæ à lapidibus facilè liqueſcen
tibus reſolutæ: ſi uenæ ferri, pyrites & ſulfur: ut enim uenæ cum ſulfure per
miſtæ additamentum eſt ferri recrementum, ita contrà auri uel argenti ue­
næ, ferri uena infectæ, à qua non facile ſeparantur, ſulfur: ſed etiam arenæ à
lapidibus facile liqueſcentibus reſolutæ.
Sal autem artificioſus ad uenas ex­
periendas aptus multis modis conficitur: primò ex paribus portionibus
aridæ uini fecis, aceti, hominis urinæ ſimul decoctis donec in ſalem uertan­
tur.
Secundo item ex paribus portionibus cineris, quo infectores lanarum
utuntur, calcis, aridæ uini fecis purgatæ, ſalis liquati: etenim ſingulorum li­
bra conijcitur in hominis urinæ libras uiginti.
Deinde omnia decocta ad ter
tias colantur: tum ad reſiduum ſalis non liquati libra adijcitur, & eiuſdem un­
ciæ quatuor, atque lixiuij libris octo ſuperfuſis ſimul in olla, argenti ſpuma in
trinſecus obducta, coquuntur uſque dum exiccata ſal fiant.
Tertiò ſic confici­
tur: ſal non liquatus, & ferrum, quod rubigine infeſtatur, inijciuntur in uas:
quod hominis urina ſuperfuſa operculo tegitur, ac triginta diebus reponi­
tur in loco tepido: poſtea ferrum urina lauatur & ſeponitur, reliqua uerò tan­
diu coquuntur quoad in ſalem mutantur.
Quartò, ſal artificioſus hoc modo
fit.
In lixiuio ex calcis & cineris, quo infectores lanarum utuntur, paribus por
tionibus facto, pares portiones ſalis, ſaponis, aridæ uini albi fecis, halinitri
coquuntur uſque ad eum finem dum in ſalem abeant: is ramentum lotura col
lectum miſtum, liquefacit.
At halinitrum iſto modo præparatur, ut ad uenas
experiendas aptum ſit: ipſum in ollam, argenti ſpuma intrinſecus obductam,
inijcitur, & lixiuium ex calce uiua factum ſæpius ſuperfunditur & coquitur
uſque dum ignis id conſumat.
Quod ſi halinitrum non inflammatur igni à
quo ipſum ſal, ex lixiuio, quod calcem combibit, ortus, tuetur, præparatum
eſt.
Sed in primis laudantur ſequentes compoſitiones, quæ omnem uenam
excoquunt, quam ardor ignis difficulter diſſoluit & diffundit: quarum una

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index