Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
< >
page |< < of 599 > >|
1pedibus alte ſunt à ſolo officinæ, deriuatur: à ſiniſtro uerò latere iccirco fo­
ramen, ut ligna fagina, quibus ignis alitur, in eam imponi poſſint.
Itaque ſiue
in æris centumpondio argenti ſextans & ſemuncia fuerint, ſiue quadrans, ſi
ue quadrans & ſemuncia, eius octo & triginta centumpondia ſimul in hac
fornace recoquuntur, uſque dum in unoquoque æris reſidui centumpondio re­
maneat argenti triens & ſemuncia: uerbi cauſa: Si in æris nondum recocti cen
tumpondio argenti quadrans & ſemuncia fuerint, octo & triginta eiuſdem
centumpondia, quæ ſimul recoqui ſolent, undecim argenti libras & unciam
in ſe continebunt.
Quoniam uerò à tanta æris maſſa recocta quindecim cen
tumpondia, quibus de libris argenti quatuor ac triente & ſemuncia reſtant
duæ libræ ac triens, auferuntur, tria & uiginti centumpondia, in quibus in­
ſunt argenti libræ octo & dimidia atque quadrans, remanent: quorum quodque
argenti trientem, ſemunciam, drachmam, drachmæ partem tertiam & uiceſi
mam in ſe continet.
Atque à tali ære argentum ſecernere fructuoſum eſt. Vt au­
tem magiſter de numero centumpondiorum æris reſidui certior fieri poſſit,
ab eo abſtractum ponderet: primo enim deriuatur in catinum fornaci ſubie
ctum, & ex eo panes fiunt: atque in ære ſic diuidendo operam & ſpacium ho­
rarum quatuordecim conſumit: æs quidem reſiduum, cùm ad ipſum certum
plumbi pondus, de qua temperatura mox dicam, adiectum fuerit, denuo co
quitur in prima fornace, ac conflantur panes, & ab ære argentum ſecernitur.

Abſtractum uerò etiam iterum coquitur in prima fornace: deinde in ſecun­
da recoquitur, ut reſiduum rubrum fiat: at tunc abſtractum etiam denuo co
quitur in prima fornace, ac in ſecunda recoquitur, ut inde conficiatur æs cal
darium.
Cùm autem æs uel fuluum, uel rubrum, uel caldarium, in ſecunda for
nace recoquitur, cuiusque quadraginta centumpondia in ea collocantur: atque
ex ipſis conficiuntur minimùm uiginti, ſummùm quinque & triginta centun­
pondia
.
Quinetiam panum fathiſcentium circiter duo & uiginti centumpon
dia, & æris fului decem, rubri octo ſimul in hac fornace collocata recoquun
tur, ut inde fiat æs perfectum.
Fornax A. Catinus ſuperior B. Catinus
inferior C. Panes D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index