Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
[Figure 221]
[Figure 222]
[Figure 223]
[Figure 224]
[Figure 225]
[Figure 226]
[Figure 227]
[Figure 228]
[Figure 229]
[Figure 230]
< >
page |< < of 599 > >|
1
Itaque primis undecim acubus coticulæ attritis experimur, quotam auri por
tionem uirgulæ argenteæ in ſe contineant: reliquis aut tredecim non modo quo­
ta argenti portio in uirgulis aureis inſit, ſed etiam quota in monetis.
Quoniam
uerò quidam nummi aurei conſtant ex auro et ære, tredecim eius generis acus for
mantur: quarum prima conficitur ex duodecim duellis auri & ex totidem æris.
Se
cunda ex tredecim duellis auri & ex undecim æris.
Tertia ex quatuordecim
duellis auri & ex decem æris.
Quarta ex quindecim duellis auri, & ex nouem
æris.
Quinta ex ſedecim duellis auri, & ex octo æris. Sexta ex decem & ſeptem
duellis auri, & ex ſeptem æris.
Septima ex decem & octo duellis auri & ex ſex
æris.
Octaua ex decem & nouem duellis auri & ex quinque æris. Nona ex uigin­
ti duellis auri, & ex quatuor æris.
Decima ex una & uiginti duellis auri, &
ex tribus æris.
Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex duabus æ­
ris.
Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri & ex una æris. Decimater­
tia ex auro puro.
Sed hoc genus acuum non eſt multum uſitatum, quod eiuſmodi
aurei nummi rariores ſint: maxime hi in quibus magna æris portio ineſt.
At
tertium genus acuum, quæ conſtant ex auro & argento et ære magis eſt uſitatum,
quod tales aurei nummi ſint uulgati.
Sed quia cum auro pares uel impares
argenti & æris portiones miſcentur, duplices fiunt acus: ſi pares, prima forma
tur ex duodecim duellis auri & ſex argenti ac totidem æris.
Secunda ex trede
cim duellis auri & quinque duellis & una ſextula argenti ac totidem duellis u­
naque ſextula æris.
Tertia ex quatuordecim duellis auri & quinque argenti ac
totidem æris.
Quarta ex quindecim auri, & quatuor duellis ac una ſextula ar­
genti, atque totidem duellis unaque ſextula æris.
Quinta ex ſedecim duellis au
ri, & quatuor argenti ac totidem æris.
Sexta ex decem & ſeptem duellis auri,
& tribus duellis atque una ſextula argenti, ac totidem duellis unaque ſextula æ­
ris.
Septima ex decem & octo duellis auri, & tribus duellis argenti ac totidem
æris.
Octaua ex decem & nouem duellis auri, & duabus duellis ac una ſextu­
la argenti, atque totidem duellis unaque ſextula æris.
Nona ex uiginti duellis
auri, & duabus argenti ac totidem æris.
Decima ex una & uiginti duellis au
ri, & ex una duella unaque ſextula argenti, item ex una duella unaque ſextula
æris.
Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex una duella argenti,
atque etiam una æris.
Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri, & una ſe­
xtula argenti unaque æris.
Decimatertia ex auro puro. Alij ut duo ſcripu­
la argenti uel æris, quæ inſunt in auri beſſe, deprehendere poſſint, acus quin­
que & uiginti conficiunt: quarum prima conſtat ex duodecim duellis auri,
& ſex argenti ac totidem æris.
Secunda ex duodecim duellis unaque ſextu­
la auri, & quinque duellis unaque ſextula & dimidia argenti, ac totidem duel­
lis unaque ſextula & dimidia æris: eadem proportione reliquæ acus forman­
tur.
At Romanos ſcripulari differentia dixiſſe Plinius autor eſt, quantum
auri eſſet in aliqua temperatura, quantum argenti uel æris.
Vtroque autem mo
do acus, & de quibus dixi, & de quibus iam dicturus ſum, confici poſſunt.

Si uerò impares argenti & æris portiones cum auro permiſtæ fuerint, acus
ſeptem & triginta fiunt, quarum prima formatur ex duodecim duellis au­
ri, nouem argenti, tribus æris.
Secunda iterum ex duodecim duellis auri, o­
cto argenti, quatuor æris.
Tertia etiam ex duodecim duellis auri, ſeptem argenti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index