Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
[Figure 221]
[Figure 222]
[Figure 223]
[Figure 224]
[Figure 225]
[Figure 226]
[Figure 227]
[Figure 228]
[Figure 229]
[Figure 230]
< >
page |< < of 599 > >|
1de ijs lauandi rationibus, quæ cuiuſque metalli uenis propriæ ſunt, dicere con
uenit
.
Cùm anno M. D. XII. Georgius illuſtris Saxonum Dux in Miſe­
na ius omnium tumulorum è fodinis egeſtorum dediſſet nobili & pruden­
ti uiro Sigiſmundo Malthicio, patri loannis epiſcopi Miſeni & Henrici: Is
Dippoldeſualdi & Aldebergi, quibus in locis fodiuntur lapilli nigri, ex qui­
bus plumbum candidum conficitur, reiectis pilis ſiccis, cribris amplis, mola,
inuenit machinam, quæ uenas udas pilis præferratis tunderet.
Venas autem
udas uocamus aquis, quæ in capſam influunt, madefactas: quo modo etiam
interdum pila uda nominamus, item aquis madida: contrà pila ſicca uel ue
nas ſiccas appellamus nullis aquis, dum pilis tunduntur, madefactas: ſed re­
deamus ad noſtrum propoſitum.
Hæc machina non multum diſſimilis eſt
ei, quæ uenas ſiccas pilis præferratis tundit: horum tamen pilorum capita di­
midio ſunt maiora quàm illorum: nec capſa, quæ, ex trunco querno uel fa­
gino confecta, in ſpacio, quod eſt inter tigna ſtatuta locatur, è fronte patet,
sed ex altero latere: ea longa eſt pedes tres, lata dodrantem, alta pedem & di
gitos ſex: ſi caret fundo, ſimiliter ſtatuitur ſuper ſaxum durum atque planum,
in terra paululum effoſſa poſitum: & qua coniunguntur undique muſco ac lin
teolis rallis obturantur: ſin habet fundum, ſolea ferrea, longa pedes tres, la­
ta dodrantem, craſſa palmum in ea locatur, qua patet ad ipſam ferrea lamina
foraminum plena affigitur, ut inter eam & caput proximi pili ſpacium duo­
rum digitorum ſit: atque tantundem inter laminam & tignum ſtatutum, in
cuius foramine poſitus eſt canalis paruus & longiuſculus: per quem argen­
ti uena minutim contuſa cum aqua defluit in lacum: id, quod in canali reman­
ſit, batillo ligneo eijcitur in proximum ſolum aſſeribus tectum: quod in la­
cu ſubſedit, batillo ferreo ſeparatim in ſolum: plerique faciunt duos canales,
ut dum operarius unum, eo, quod reſedit, refertum, exinanit, interea aliud
in altero reſideat: ad alterum capſæ latus, quod eſt prope rotam, quæ machi
nam uerſat, aqua per canaliculum in eam influit: qua etiam operarius uenam
contundendam inijcit in capſam, ne fragmenta, ſi in pila fuerint coniecta, i­
pſis ſint impedimento: atque hac ratione uena argenti uel auri minutim pilis
tunditur.
Capſa A. Latus capſæ patens B. Saxum C. Solea ferrea D.
Lamina E. Canalis F. Batillum ligneum G. Lacus H.
Batillum ferreum I. Eius quod ſubſedit aceruus K.
Vena contundenda L. Canaliculus M.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index