Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 599 > >|
1rant. Interdum etiam ſuffocantur: ardentes quoque lucernæ extinguuntur. Itaque
opus eſt machinis, quas etiam Græci p_neumatika\s, Latini ſpiritales appella­
rent
: etſi uocem non mittunt: nam ipſæ efficiunt ut foſſores ex facili ſpirare & opus
inſtitutum perficere poſsint.
Earum tria ſunt genera. Primum uenti flatus exce­
ptos in puteum deducens in tres ſpecies diuiditur: quarum prima ſic ſe habet.
Su
per puteum, ad quem nullus cuniculus pertinet, tria tigna, quam puteus paulò
longiora, collocantur: primum ſuper eius frontem, alterum ſuper medium puteum, ter­
tium
ſuper eiuſdem tergum.
Eorum capita habent foramina, in qua pali, ad imum cune
atiores, immiſſi altius, pariter ac primæ machinæ tigna, in terram adiguntur ut
maneant immobilia.
Quodque illorum tignorum habet tres formas in quib. in­
cluſa ſunt tria tigna tranſuerſaria: quorum unum dextrum putei latus occupat: al­
terum
, ſiniſtrum: tertium, medium puteum.
Ad hoc & ad illud alterum, quod etiam ſuper
medium puteum collocatum eſt, affiguntur aſſeres ſic alternè coagmentati, ut ſem
per antecedentis modicam commiſſuram ſequens obtineat: quo ſanè modo fi­
unt quatuor anguli et totidem intermedia caua, quæ uentos undique flantes con
cipiunt
.
Vtuerò ad ſuperiora ſublati non eluctentur, ſed retrò ferantur, aſſe­
res operculo, in orbis figuram formato, ſuperius tecti ſunt, inferius patent: qua
re uentis neceſsitate quadam putei quatuor iſtis foraminib.
inſpirantur. Atta­
men id genus machinam operculo tegere neceſſe non eſt in his locis, in quibus
ſic locari poteſt, ut uentus per ſupremam eius partem flatum inſpiret.
Tigna ſtrata A. Pali cuneati B. Tigna tranſuerſaria C. Aſſeres D. Caua E.
Venti F. Operculum G. Puteus H. Machina carens operculo I.
47[Figure 47]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index