Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 599 > >|
1runtur, quod tantulum metallum perdere damnum ſit exiguum: at à magna uilis me­
talli maſſa metallum precioſum ſemper ſecernitur, ut in eodem lib. 10. undeci­
moque exponam.
Miſturam aut æris et argenti hoc modo experimur. Artifex ex
aliquot panibus æris excindit portiones, ex paruis paruas, ex mediocribus
mediocres, ex magnis magnas: ueruntamen paruæ magnitudinem dimidiæ nu
cis auellanæ æquant, magnæ dimidiæ caſtaneæ molem non excedunt, medio­
cres mediocri modo ſe habent.
Excindit uerò portiones ex media inferiori
parte cuiuſque panis: quas portiones ſimul conijcit in catillum triangularem no­
uum
& purum, additque ſchœdas quæ pondus ſcriptum continent, quod habent eos
æris panes quanti tandem fuerint, uerbi cauſa.
Hæ portiones, ſic enim ſcribit,
exciſæ ſunt ex ære, quod pendit uiginti centumpondia: itaque cùm ſcire uult
quotam argenti partem unum eiuſmodi æris centumpondium in ſe contineat, primò
in circulum ferreum prunas inijcit: deinde ad eas addit carbones.
Cum uerò ignis
iam uires habuerit, tunc ſchœda ex catillo exempta aſſeruataque eum catillum in
gnem
imponit, quartaque unius horæ parte ſenſim calefacit donec excandeſcat:
poſtea flatu follis duplicati dimidio horæ ſpacio excitat et auget ignem: tanto
enim temporis interuallo æs plumbi expers calefieri et liqueſcere aſſolet: quod
aut non caret plumbo, citius.
Itaque cùm ferè ad definiti temporis ſpacium inflaue­
rit follem, tunc forcipe remouet prunas, & ligno in tenue ſciſſo, quod forci­
pe prehendit, æs mouet.
Quod fi facile mouere non poteſt, ſignum eſt ipſum
prorſus liquefactum nondum eſſe: id ſi intelligit iterum in catillum imponit carbo­
nem
magnum, prunaſque ante exemptas in eundem reponit, rurſusque ad breue tem
pus inflat follem.
Vbi uerò æs omne liquefactum fuerit, tunc ultrà follis flatu non
utitur: nam ſi eo uteretur ignis partem æris conſumeret, fieretque quod reliquum
eſſet ditius quam panes è quibus eſt exciſum: qui non leuis error eſt.
Itaque quan­
primum
æs ſatis fuerit liquefactum, id ipſum fundit in canaliculum ferreum: qui ma
gnus aut paruus ſolet eſſe, prout multum aut paucum æs in catillo experimenti
gratia liquefit.
Habet autem ſuum manubrium ſimiliter ferreum, quo capit
ipſum cùm æs infuſum fuerit, ac immergit in aquam ſolij prope locati, ut æs
refrigeretur: quod rurſus ad ignem exiccat, cuneoque ferreo eius cuſpidem de­
cutit.
Portionem uerò cuſpidi proximam ſuper incude cudit, efficitque bra­
cteam: quam diſcindit in particulas.
Canaliculus ferreus A. Eius manubrium B.
69[Figure 69]
Alij æs liquefactum carbone tiliæ agitant: mox in ſcopas, ex betula factas
nouas & puras fundunt: quibus ſuppoſitum eſt uas ligneum ſatis amplum & aquæ
plenum: tunc diſſoluitur in globulos minutos, quantuli ſunt ſemina canabis.

Alij loco ſcoparum ſtramen ſumunt.
Alij lapidem latum in uas imponunt, & tantam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index